Latin · Elegiac couplet
Sensus IV. Gustus. Epistolarium Liber Quartus., Didacus Campegius Villarona Architriclinius Modimperator Regius Uraniae ., lines 4.5.2.145-4.5.2.184
Jacob Balde, Urania Victrix 4.5.2.145-184
Unproofread scanNot analysed yet
Pro gladiis promunt falces, fit vomer aduncus
Cassis, et ex clipeo fit radiante ligo.
Surgit laeta Ceres :et postquam sparsit aristas,
Alternos fecit ludicra Diva pedes.
Vera loquor memori sunt haec mandata metallo:
Publicaque argenti sparsio testis erit.
Hoc pueri norunt equites in arudine longa.
Hoc videre senes: conscia vidit anus
Fixa refulgebant mediis umbracula campis.
Frondibus intextis longior una domus.
Cetera surgebant niveo tentoria panno :
Quae Tyrio ; summis plena fuere viris.
Spectavere faces, discurrentesque pyropos.
Festivo Siculus luserat igne faber.
Stridebat totus flammis saliaribus aether.
Evomit rapidas plurima trulla faces:
O si tunc coram, mea Lux, mea sola fuisses
Spectatrix operum, magnificaeque dapis!
Me puto, Fortunae felicis imagine capta
Ambisses ultro: quam precor ipse modo.
Fide tamen. dabitur non una occasio talis
Laetitiae: referent gaudia pulsa pedem.
Tempus erit, cum Rex Leopoldus primus habenas
Ceperit Imperii, maxima Roma ,tui.
Augustam Novus Augustus ,Maeno que relicto,
Inviset, famulo qua fluit amne, Lycum :
Altera spes certa est. Invitat Boica tellus,
Isara iam placidas obvia sternit aquas.
Tunc Epulis iterum geniosque vacare licebit,
Me sine nulla dies laeta futura redit.
Ibimus, Uranie . Simul hinc, simul ibimus ambo.
Te faciet comitem Taeda petita meam.
Signaturus eram: cum sculpta affertur Imago.
Artificis magni dicitur esse manus.
Urbem, Epulum, fontem rubroque alboque scatentem,
Templaque, et immensas Urbis adumbrat opes.
Adieci plenam vino spumante lagenam :
Suecorum Regem quale bibisse ferunt:
Cum Norimberga sua castra locasset Adolphus .
Eius reliquias credimus esse sacras.