Latin · Elegiac couplet
Sensus IV. Gustus. Epistolarium Liber Quartus., Didacus Campegius Villarona Architriclinius Modimperator Regius Uraniae ., lines 4.5.2.95-4.5.2.144
Jacob Balde, Urania Victrix 4.5.2.95-144
Unproofread scanNot analysed yet
Materies habilis ducendis mille figuris,
In genus aligerum, pinnigerumque genus.
Quod natat, it, volitat; Plastes dulcissimus auctor
Efficit, et vivis temperat ora notis.
Ergo formosis simulacris omnia plena,
Arte voluptatum congeminante novam.
Composui stabant inter bellaria Fauni ,
Cum lepido Dryadum ,Nereidumque choro.
Quattuor ex rigida castella siligine ducta,
Stabant cum pinnis (bina minora) suis.
Hinc atque hinc fossae fossas impleverat humor
Citreus. In citreo gurgite lusit olor.
Tritones suberant, conchas utrimque tenentes:
Unus odoriferas eiaculatus aquas.
Stillavit croceus prasinis ex nubibus imber.
Manarunt pressi vellera rore thymi.
Manarunt liquidi Baccheo nectare fontes,
Gaudebat falli prodigiosa sitis.
Inque comas fluxere rosae, fluxere ligustra
Fusilibus nimbis: sed tamen arte mea.
Crateras magnos statuunt: dulcique Lyaeo
Et simul accensa est, relevata sitis.
Tunc vero primum certatur Amystide crebra.
Vina coronantur: dempta corona fluit.
Et quoties cyathi: tormenta corallia mistis
Ad numerum toties intonuere tubis.
Haec super accessit fidibus Polyhymnia motis,
In Symphoniacos ducta puella choros.
Continuo multae voces sonuere per auras:
Centum ac si Cumis ostia aperta forent.
Ex uno; vivat Caesar per Secula, vivat:
Austriaque incolumi Caesare ,Salva Domus.
Intulit et madidos titubans Comoedia soccos
Sobria, Teutonico more, nec ipsa fuit.
Nec sic displicuit: belleque et naviter actum est.
Pacis agebatur, gloria, nomen, honos.
Illi deliciae factae. Tegeaticus Ales
Mercurius cum Diis adfuit aetheriis,
Et Diis aequoreis, et semideis Satyricis .
Acclinis viridem praebuit herba torum
Orpheus in silvis, silvam ad convivia traxit.
Gressus ad numerum composuere ferae.
Intentos citharae licuit spectare leones.
Simia cum pardo visa ferire lyram.
Caesaream rorans Aquilam monstraverat Iris ,
Fulminibus positis, hostis habere nihil.
Ecce, trahebatur Bellum ferale catenis.
Haerebat nodis utraque vincta manus.
Mulciber adveniens conflatos abstulit enses.
Cyclopes pyrios eripuere tubos.