Latin · Elegiac couplet
Sensus IV. Gustus. Epistolarium Liber Quartus., Didacus Campegius Villarona Architriclinius Modimperator Regius Uraniae ., lines 4.5.2.49-4.5.2.94
Jacob Balde, Urania Victrix 4.5.2.49-94
Unproofread scanNot analysed yet
Miratur mimos lini conviva sequacis,
Miranti novitas ingeniosa placet:
Do signum. Lavat unda manus: mantelia tergunt.
Quisque suo moniti discubuere toro.
Mox pleno incipiunt se Bacchanalia vultu
Prodere. Cum nardo regnat ubique rosa
Quid si me videas carpentem fercula dextre:
seu fera silvestris, Pontica seu fit avis.
Est aliquid, multis de milibus altile quodvis
In partes scite posse secare suas.
Ut sine conflictu, sine vi, quod in aere pendet,
In patinam recidat: praecipitetque nihil.
In leges peccat, qui vel primoribus escam
Contigerit digitis: polluitque cibus.
Mensam ac si, Phineus foedasset dira Celaeno
Unguibus, et rostro, proluvieque tuam.
Usque adeo certam iuvat, atque experta requirit
Temperiesque manum, temperiemque manus.
Pygargum scindam, sectumque in membra locabo.
Iste, videns dices, ingeniosus homo est.
Talia regales oculos spectacula pascunt.
Crede mihi, ars pretio constat et ista suo.
Gallia me docuit: praeceptaque sumptibus emi.
Parisiis melior nemo magister erat.
Prae Triphero docti sumus, et celebramur uterque:
Qui tamen Ausonia structor in Urbe fuit.
Nam quoties fervet regalis coena: vocamur.
Mirandum est, quod non Iuppiter ipse vocet.
Est Urbs Imperii, Divo famosa Saboldo :
Laxat ubi primos Norica terra sinus.
Nobilis hic vivo consurgit Curia saxo ;
Grandis Symposii facta repente locus.
Tempore quo laetis oleae redimita corymbis,
In campos rediit Pax, Alemanne tuos.
Pax epulabatur; Pacis fuit ille triumphus.
Ex phiala Pacis vina bibere Duces.
Misti Itali ,Belgis ,Suecus cum Teutone nostro,
Pascere concordem sustinuere gulam.
Intereram. Nam cuncta meo sub iure fluebant.
Sedimus ad clavum: reximus arte ratem.
Per vada, per syrtes et stagna tumentia musto
Ebria, me tenuit praeside Navis iter.
Quid confecta tibi iam vesca emblemata narrem?
Tota quibus Procerum mensa referta fuit,
Expressus Brasila concrescit harundine sucus :
Dulcior ille favo, candidiorque nive.