Latin · Elegiac couplet
Sensus IV. Gustus. Epistolarium Liber Quartus., Urania Didaco Campegio Villaronae Architriclino Regio ., lines 4.6.2.139-4.6.2.184
Jacob Balde, Urania Victrix 4.6.2.139-184
Unproofread scanNot analysed yet
Audio: cum Bellum, vinclis traheretur ahenis,
Artaretque seris nexa catena pedes;
Subrisisse Duces. (Flens riserat ipse Gradivus .)
Praebuerit caussam forsitan ipse ocus,
Vero: bella fuit pax haec Comoedia belli.
Sic et apud Plautum fabula bella datur.
Inter abundantis Bacchi carchesia, sese
Ebria pro pacis pignore Larva stitit.
Hoc pueri discent equites in arudine longa.
Hoc sene cum tremulo curva videbit anus.
Nonne vides iterum stringi pro falcibus enses?
Martia conflatus transit in arma ligo.
Tolle, precor, Brasilis efficta crepundia cannis.
Ad stomachum non est ista sagina meum.
Prandia tu memoras: sed enim mihi coena paratur.
Magna triumphalis; nomine digna suo.
Aurea convexo radiant Triclinia coelo:
Astrigerae sedes, purpureique tori.
Hic Epulum dabitur claudendum tempore nullo:
Quale nec Assuerus Persa dedisse datur.
Tale nihil, quamvis supraque infraque rotentur
Sidera cum Phoebeo ,Mensa Neronis habet.
Ipse meus Sponsus Mensam praecinctus obibit:
Ipse feret lances: ipse Minister erit.
Divinusque latex una pendebit ab Uva.
Una, (triplex eadem) me satiare potest.
Musteus Autumnus semper praestabit abunde:
Ut sitiensque bibam, ne sitiamque bibens.
Signatura sui :cum picta affertur imago.
Archetypi fama nobilis auctor erat:
Et plus quam Zeuxis ,Romae celeberrimus olim.
Territat hic homines: luserat alter aves.
Sistitur extremi (quid iam pallescis et horres ?)
Iudicii Extremi sistitur atra Dies.
Illa dies Irae: quae solvet saecla favilla:
Si qua fides verbis, cana Sibylla ,tuis.
Si qua tuis (potiorque tuis) Rex inclite Vatum,
Supremum Mundi vaticinante rogum.
Quis tremor invadet: venturo Iudice Manes?
Cuncta novo stricte discutiente Foro.
Cum tuba terrificis quatiet clangoribus Orbem:
Spargetur mirus perque Sepulchra sonus.
Ante thronum coget suspensum nubibus omnes.
Surgite iam Iudex Iride cinctus adest.
Momento surgent Mors et Natura stupebit:
Funera cum sistent se rediviva Deo.