Latin · Elegiac couplet
Sensus IV. Gustus. Epistolarium Liber Quartus., Urania Didaco Campegio Villaronae Architriclino Regio ., lines 4.6.2.93-4.6.2.138
Jacob Balde, Urania Victrix 4.6.2.93-138
Unproofread scanNot analysed yet
Regulus interior, serpente nocentior omni,
Toxica diffundit, nec sinit esse merum,
Ergo haustum virus cerebrum vertigine turbat.
Mente caret ratio: mens ratione caret.
Virginibus teneris libatur tutius unda.
Vina levant animos: est, ubi vina gravant.
Triste furensque caput nebulas exhalat opacas:
Inque humeros cervix fessa reclinat onus.
A puteo nullum lymphatum lympha remittit.
Insanos faciunt Orgia, Bacche ,tua.
Tunc subit insuetis titubans audacia factis:
Cautior et rigidus desinit esse pudor.
Paulatimque levem iacturam censet honoris
Avolat et numquam casta columba redit.
Virginibus teneris libatur tutius unda,
Quae tacito passu culta per arva fluit.
Rivulus ingenui trahitur sine labe liquoris.
Nullus Castalias inficit anguis aquas.
Ah ! quotiens Virgo male fidens pocula sumpsit :
Moxque suum nomen perdidit atque decus !
Florentem, ah, quoties Nympha invitatur in hortum:
In quo flos, Fauni sectus ab ungue, perit!
Vitrea virginitas, puroque simillima vitro.
More vitri fragilis frangitur, inque vitro
Digna novem sertis, et adhuc sua lilia gestans,
Forte foris cenam casta puella petit.
Post aliquot calices, lacerato stemmate, iam nil
Pota domum, praeter stramen inane, refert.
Virginibus teneris libatur tutius unda.
Nescio quid crudi vina saporis habent.
Scilicet Uranie propter tua Caecuba nubet!
Hoc pretium nostri vile pudoris erit!
Captivam faciet Liber, vinctamque Lyaeus!
Ipsa tamen contra nomina stant, et agunt.
Certe me, Sensum complexa, monere videntur,
Istud ne fieri, serva futura, sinam
Nescio quae Pacis formosa tragemata iactas:
Laxat ubi primos Norica terra sinus,
Symposium, vidit quod Quinquagesimus Annus,
Symposium suppar, Sardanapale ,tuo.
Quamquam figmentis multum indulsisse videris:
Uranie tanti non ea monstra facit.
Pax epulabatur: pacis fuit ille voluptas,
Scribis, et Irenen apposuisse dapes.
Si verum excutimus, si me non omnia fallunt :
Pax ibi consumpta est. Sic epulata fuit.