Latin · Elegiac couplet
Epicitharisma sive Epilogus Auctoris In primam Partem Victricis Uraniae. Carmen., lines back.2.191-back.2.238
Jacob Balde, Urania Victrix back.2.191-238
Unproofread scanNot analysed yet
Ecce Corona volat tenues succensa per auras,
Par Ariadna ,tuae: supra Ariadna tuam.
Dum per inane volat, vires acquirit eundo:
Multifidumque rotat circumagitque iubar.
Ut rubet, et tractim mediis scintillat in astris!
Chrysolithis sursum torta videtur agi.
Donec in exiguos stillans evanuit ignes.
Num posset Mundi clarior esse typus ?
Scilicet in fumum, post flammam, cuncta fatiscunt :
Et praeter cinerem nulla favilla manet.
Quaeque magis splendent simulacra moventia risum ;
Franguntur citius, suntque caduca magis.
Haec, fata Gustavo ,suda spectacula nocte.
Haec oculis certe digna fuere tuis.
Suecia in exemplum est, quae quis contemnere possit.
Virtutis studium certius illa docet.
Regna, velut modicum Sapiens Christina vaporem,
Integra, dum forti pectore spernit, habet.
Quid sunt divitiae terraque marique repertae,
Erutaque e fossis fulva metalla? Vapor.
Suffixum quid ebur, picturataeque columnae,
Plenaque imaginibus atria longa? Vapor.
Triste quid imperium; Fascesque et Sella curulis,
Et genus et magni Nominis umbra ? vapor.
Felix, quae potuit falsis subducere rebus,
Fortunaeque rotae, corque animumque suum.
Istud in Europa praestat nova Balthis Amazon :
Quae fortes bello terruit ante viros.
Consiliisque valens, manibusque, et amicitia tropaeis,
Bellonae potuit saepe subire vices.
Dum summo in flore est, curas dimisit inanes:
Invitatque sequi. Quam timet invidiam?
Quisquis Christinae genium comprendere posset ;
Forsitan Uraniam dicere esse meam.
Nam quae credenda est Regina potentius, omni
Ex numero, Sensus posse domare suos.
An non illecebras, irritamenta malorum,
Et patrias dura fronte removit opes?
Passeris ut nitidum Solium deiecit ab alto,
Contemptrix Regni Penthesilea sui.
Quod Genitor Punctum ferro divisit et igni ;
Filia vix puncti sanctior instar habet.
Calcantur gemmae: Pietas praeponitur ostro.
Proicitur Sceptrum: spreta Corona iacet.
In Lauretanae Sacrata Virginis Aede ,
Pulchrius o quanto Regia gaza micat!
Vir gaudens potius, quam femina blanda videri,
Gratius in medio sidere torva nitet.