Latin · Elegiac couplet
Epicitharisma sive Epilogus Auctoris In primam Partem Victricis Uraniae. Carmen., lines back.2.239-back.2.284
Jacob Balde, Urania Victrix back.2.239-284
Unproofread scanNot analysed yet
Veste humili: fucus nullus. Sine lege capilli.
Ingenium forma est hoc Venus ese potest.
Discite formosae cupientes esse puellae,
Pigmentis teneras non violare genas.
Vestra quid emplastris maculatis inanibus ora?
Non maculat faciem, velle placere, satis!
Nec lac mularum, neque ros, aut germina conchae,
Aut pulchras faciet murice picta toga ?
Quod Natura negat, frustra transcripseris arti.
Est, ubi neglectus, squalor et ipse decet.
E cuius tetrico radiat sapientia vultu.
Absque recensitis est speciosa bonis.
Christinae cinctus, et quidquid corpore gestat;
Vix aliquot nummis, si liciteris, emas.
Ite, decor quarum totus consumitur extra:
Dote tamen propria Mens vitiosa caret.
Saepe puellarum cura et labor omnis hoc est;
Ut niteat ratus colla per alba lapis.
Virginis indicium, palla ex Sidonide lana;
Cumque dolo speculi, serica cyclas erit,
In cerussato vendit mendacia vultu,
Non palpanda quidem: qualiacumque tamen.
Iam quota se muliere longo non iactat in auro?
Phaedra petulca domi Penelopeque foris.
Marmore de Pario spectabis forte sepulchrum.
Croesi thesauros hic habitare putes.
Inspice, et horrebis. Cernes deforme cadaver.
Iam lambit fibras vipera multa putres.
Sic peplum et faciem miraberis usque venustam :
Intus nil Helenas praeter et ossa latent.
Error, stultitiae, luxus, levitasque superba.
Inde fit ornatis sordibus alta domus.
At non hos mores tradit popularis Imago
Birgittae . Sanguis Suecus et illa fuit.
Panditur ex Aquilone Bonum: mirabile dictu.
Temnere Reginae nos peritura monent.
Purpura centones coelo transmittere curat.
Et dubitet rastrum Sceptra ligoque sequi!
O Proceres, clamat Christina . Ignoscite nobis.
Regna nihil pulchri, cur inhiemus habent.
Verbaque re firmat. Stockholmae moenia linquit.
Aula triumphalis, proxima quaeque casa.
Pro mitra petasus plebeio mutat amictu
Oebalium. Ex collo fascia trita fluit.
Nec multum referre putat, Thetis ,anne Lyaeus ;
Candida fit mensae vilis, an atra Ceres .