Latin
Preface 13
Jacob Balde, Urania Victrix front.13
Unproofread scanNot analysed yet
Ex S[ancto] Bernardo . UBi non est libertas, nec meritum. propterea quae sunt carentia ratione animalia, nihil merentur. Quia sicut deliberatione, ita et libertate carent. Sensu aguntur, feruntur impetu, rapiuntur appetitu. solus homo inter animalia liber. Et tamen interveniente peccato, patitur quandam vim et ipse, sed a voluntate, non natura; ut ne sic quidem ingenita libertate privetur. Quod enim voluntarium; et liberum est. Quare Animam tuam vilipendis et ei carnem praeponis? Dominam ancillari, et ancillam dominari, magna abusio est. non pro toto Mundo Deus Animam suam dare voluit, quae non nisi sanguine Christi redimi potuit. Non des Animam tuam in potestatem carnis: non consentias carnali delectationi. non potest corpus corrumpi, nisi prius fuerit corruptus animus. si anima labitur, statim corpus ad peccandum paratus est. Anima praecedit carnem. in crimine Anima prima vadit ad peccandum. nil potest corpus facere, nisi quod voluerit animus.