Latin
De gloria Animae Victricis sub nomine Uraniae domantis Quinque Sensus suos.
Jacob Balde, Urania Victrix front.14
Unproofread scanNot analysed yet
Ex S[ancto] Augustino . SUbiciamus Animam Deo ,si volumus servituti subicere corpus nostrum. Quum Anima erigit se ad aliquid, quod ipsa non est, et quod supra ipsam est, et a quo ipsa est; percipit sapientiam, iustitiam, pietatem: sine quibus cum esset, mortua erat, nec vitam habebat, qua ipsa viveret, sed qua corpus vivificaret. aliud est enim in Anima, unde corpus vivificatur; aliud, unde ipsa vivificatur. melius est quippe, quam corpus: sed melius quam ipsa, est Deus. est ergo ipsa, etiamsi sit insipiens, iniusta et impia, vita corporis. Quia vero vita eius, est Deus: quomodo, cum ipsa est in corpore, praestat illi vigorem, decorem, mobilitatem, officia membrorum: sic, cum Deus in ipsa est; praestat illi sapientiam, pietatem, iustitiam, caritatem. aliud est ergo, quod praestatur corpori, de anima: aliud quod praestatur animae, de Deo. vivificat et vivificatur. Unde beatitudo, qua fit beata ipsa Anima? non fit, nisi participatione illius vitae semper vivae, incommutabilis, aeternaeque substantiae: quae Deus est: ut, quomodo Anima, quae inferior Deo est, id, quod ipsa inferius est, hoc est, corpus facit vivere: sic eandem Animam non facit beate vivere, nisi quod ipsa Anima est superius. superior anima, quam corpus; et superior anima Deus. anima ut praestat aliquid inferiori; sic praestatur illi a superiore. serviat Domino suo, ne conculcetur a servo suo. Non enim ad creaturam iubemur tendere, ut efficiamur beati, sed ad ipsum Creatorem.