Latin
Preface 15
Jacob Balde, Urania Victrix front.15
Unproofread scanNot analysed yet
Ex S[ancto] Bernardo . EX hoc iam Animam, suavitate hactenus et deliciis amoris tenere enutritam; sed et paternae pietatis disciplinis attritam: ex hoc iam, inquam, fortis ut mors dilectio, pervadit amoris gaudio, ab amore et affectu saeculi sic occidens eam funditus, et interimens, sicut mors interimit corpus, in tantum, ut dici de ea possit, quod de Enoch :scilicet, quod non invenitur in saeculi actibus, quia transtulit illum Deus. sed corporeus morte sua mortificatur ab omnibus sensibus suis. anima autem morte sua proficit magis, et vivificatur, et roboratur in suis, fortiter et constanter. Locum superiorem semper Ratio obtineat, nullusque motus adversus eam sit rebellis; sed omnia ei obtemperent, sicut et ipsa obtemperat Deo . Si vero aliquem motum, ad id, quod non debet, vel quomodo non debet, moveri senserit; non consentiat, sed illico resistat. nam solus consensus reos nos facit. tunc enim Anima mori, sicut scriptum est, dicitur; cum ipsa ratio ad peccatum per consensum curuatur. Anima enim, quae peccaverit, ipsa morietur. resistat ergo, ne moriatur. pugnet, ut coronetur. Molesta est lucta, sed fructuosa: quia si habet poenam, habebit et coronam. non nocet sensus, ubi non est consensus. immo quod resistentem fatigat, vincentem coronat.