Latin
CAPVT V
Jacob Ruf, De conceptu et generatione hominis 10
Unproofread scanNot analysed yet
A magna uero uena cordis &hepatis, caua inquam &aor ta generatur totum pectus, nec non successiue etiam cum brachijs crura. Intra praedictum tempus generatur etiam suprema &potissima huius structurę pars, cerebrum inquam, in tertia huius massae pellicula. Repleta enim tota seminis massa animali spiritu, contra hit is magnam genitalis humoris partem, &in concaui tatem quandam, in qua cere brum formetur, concludit. Ex ternè autem operculo quodam circumquaque tegitur, quod calore tostum &siccatum, in os redigitur &Cranium fit, pro huius figurae forma. Sic autem formatur cerebrum, ut uitalium spirituum omnium naturas concipere, retinere &mutare possit, unde etiam &rationis &omnium sensuum initia proueniant. Vt enim ex hepate uenae, ex corde uero arteriae suam trahunt originem: ita etiam à cerebro nerui, mollioris &lenioris naturae existentes, oriuntur, non uenarum more concaui, sed solidi. Illi autem prima &potissima omnium sensuum instrumenta sunt, per quae omnes sensuum motus propter uitalem spiritum ritè fiunt. Post neruos ex cerebro etiam medulla spinae dors generatur, non absimilis à cerebro naturae, ut uix medulla dici possit, tum quod nullam ad medullam similitudinem habet, tum quod nec substantia illam refert.