Latin
CAPVT V
Jacob Ruf, De conceptu et generatione hominis 11
Unproofread scanNot analysed yet
Medulla enim superfluum quiddam est alimenti membrorum ex sanguine ortum, ad humectanda &uegetanda corporis ossa destinatum: cerebrum autem &medulla spinae dorsi ex semine suam trahunt originem, non pro alendis aut uegetandis alijs deputata membris, sed ut per se priuatas corporis partes constituant, propter sensuum motum &usum, ut inde omnes alij nerui sua initia sumant. Ex medulla enim spinae dorsi plures nerui oriuntur, ex quibus corpus sensum &motum habeat, sicut ex facultate uitali &animali bono discrimine constat, ut in superioribus capitibus declaratum est. Porro hic notandum est, ex ipso semine generari cartilagines, ossa, tunicas uenarum hepatis, &arteriam cor dis, cerebrum cum neruis, rursum tunicas &panniculos tum alios tum tegumenta foetus. Ex proprio uero foetus sanguine generatur ipsa caro, &si quae carnosa sunt, uelut cor, hepar &pulmo. Deinde uero omnia haec simul uegetantur sanguine menstruo per umbilici uenulas attracto, quę ex uenarum orificijs in matricem directae obseruantur. Quae omnia distincte ab ipso conceptu usque ad decimum octauum diem primi mensis fiunt, quo tempore semen dicitur. Deinceps uero foePotus. tus &dici &esse incipit, quod ueteres quidam his etiam carminibus complexi sunt. Sex in lacte dies, ter sunt in sanguine trini. Bisseni carnem, terseni membra figurant. Et aliter. Iniectum semen, sex certe diebus Est quasi lac: reliquis uem fit sanguis: at inde Consolidat duodena dies: bis nona deinceps Effigiat: tempusque sequens producit ad ortum. Talis enim praedicto tempore figura confit. VI. CAP De nutrimento foetus in utero, quibus alimentis alatur, &