Latin
CAPVT V
Jacob Ruf, De conceptu et generatione hominis 12
Unproofread scanNot analysed yet
quando in infantem excrescat. VM in utero foetus est, attracto per umbilicum fouetur sanguine, quo fit ut post conceptum menstrua mulieribus fluere desinant. Foetus enim tum appetere multumque sanguinis attrahere incipit. Sanguis autem mox à conceptum triplici discrimine discernitur. Primam &purissimam eius partem foetus pro alimento attrahit. Secundam minus puram &tenuem sursum matrix per uenas quasdam ad ubera propellit, ubi in lac transit, quo iam natus nutriatur infans: eoque fit ut meatus quidam à matrice sursum ad ubera tendant, ut sequenti libro in demonstratione patebit anatomica. Tertia &impurissima sanguinis pars in matrice remanet, &cum secundina in partum &post partum effluit. Inde est quod Hippocrates multum affinitatis inter lac &menstrua esse dicat, cum illud ex his fieri contingat. Galenus etiam huius rei gratia eleganter monet, infantem plus ex matre quàm à patre habere, eo quod primum semina menstruis augeantur, mox his in utero nutriatur foetus, rursus natus alatur lacte: &quemadmodum quaeuis stirpes plus ex terra quàm parente planta habent, ita infantes plus ex genitrice.