Latin
LIBER IER
Jacob Ruf, De conceptu et generatione hominis 21
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER IER TIVS. DE PARTV ET PARTVrientium infantiumque omnifaria cura. CAPVT I. De legitimo partus tempore &forma, &parturientium doloribus. NSTANTE iam nono mense, infantis alimentum in utero deficere incipit, propter infantis ad quam excreuit magnitudinem. Iam enim magnus multo alimento indiget: quod quia sufficiens per uenulas &umbilicum porro attrahere nequit, magno impetu in utero mouetur, adeò ut ligamenta, uenulas cum tunicis quibus inuolu tus est, secundinam inquam, cum duabus reliquis tunicis, de quibus supra dictum est, perrumpat, &pro huius figurae TER figurae ratione se ad partum expediat.