Latin
LIBER IER
Jacob Ruf, De conceptu et generatione hominis 22
Unproofread scanNot analysed yet
Hac indicatione obste trices &aliae quae interdum praegnantibus adsunt mulieres ueros partus dolores obseruent: qui reipsa nihil aliud quam perfecti iam infantis impetus sunt, quibus impelluntur &ro tantur, deorsumque ad infe riora exeundi gratia contendunt. Ruptis enim ex impetu membranis &reclusa matrice, humores dif fluere incipiunt, quibus li beratus iam infans mox aerem sentit, &huius uitae cupidus, exitum matricis uersus uoluitur, capite ori ficio matricis obuerso. Et haec legitimi &maxime naturalis partus forma est, si caput primum ad exitum ducatur, deductis ad latera manibus et super co xas applicatis, uti praesens adiecta figura ostendit. Non naturalis autem partus dicitur, si harum conditionum aliqua defuerit. Curabit itaque obstetrix, ut maturè ad quemuis partum excipiendum, apto sedili, cultro, spongia, uinculis, calidoque ex lilijs oleo, quo &parturientis uterum &manus suas commode perungat, instructa sit. CAPVT II. De obstetricum officio &apta sedilis forma. VOD autem ipso partus tempore obstetricum officium sit, &quomodo actio ipsa procedat, deinceps dabimus. Primò tempus nôrit, &ueros dolores obseruet, praegnantem etiam uerbis consoletur, nec non confirmet, &ad obsequendum hortetur alacriter. Reliquas simul praesentes cohortetur itidem, in primis ad pias fundendas ad Deum preces, deinde ad facienda simul sua ut possunt officia. Quo facto ad se dile praegnantem deducat, quod tali forma instructum esse debet. Sedile ipsum semicycli forma sit, quatuor suffultum pedibus, fulcro à tergo aliquantulum retrorsum deducto, panno nigro subtus ad terram usque propendente ob ductum, ea ratione, ut tecta sit parturiens, reliquaeque interdum, si necesse fuerit, mulieres ubique manus admoue re possint. Sedes ipsa pannis munita &obducta sit, ne laedatur enitens mulier, aut infans alicubi propter dolo res &motus matris forte impingens. Postquam autem in sedili iam enixura pręgnans con sederit, obstetrix unam aliquam à tergo mulierem illi adhibeat, quae pręgnantem comiter utroque brachio complexam teneat, &si opus sit, feruentibus doloribus &nitente praegnante, uterum eius utraque manum comprimat, deorsumque aliquantulum infantem com pellat. Alias uero duas à lateribus sistat, quae nitentem &uerbis hortentur &ad opem quamcunque para tae adsint. Hoc facto, obstetrix ipsa prona assideat, &manus suas uterumque parturientis, oleo liliorum alborum, amyg dalarum dulcium &adipe gallinae mixto perungat. Hoc enim fecisse, multum ijs prodest quae obesiores sunt &quarum pudenda arctiora, quibus item os matricis siccum, &quę primo iam parturiunt. His &albumen oui miscuisse contulerit. Postremo omnibus hisce ad hunc modum praeparatis, praegnantem ad enitendum cohortari incipiat, manusque ut debet comiter operi admoueat, digitis inquirendo infantis situm, eique dum dolores sunt commode uiam laxando, collumque matricis ubi opus est cautè distendendo, &si qua infans constiterit aut impeditus fuerit, digitis percommode ex obliquo in directum deducendo, &ad facilem partum promouendo.