Latin
LIBER IER
Jacob Ruf, De conceptu et generatione hominis 23
Unproofread scanNot analysed yet
Prodeuntem infantem apte excipiat, statimque umbilicum relicta quatuor digitorum circiter longitudine, resecet, duploque filo acriter constringat, quàm proxime ad uentrem infantis fieri poterit. Quo facto, diligentem secundinae rationem habeat, hanc moueat &ad exitum sollicitet, matrice adhuc diducta &aperta, antequam restricta denuo conniueat. Vt autem in resecando umbilico diligens cura adhibeatur, tuniculas omnes uno nomine Se cundas dictas, distinctè hac figura spectandas dare uoluimus, quomodo in utero cohaereant, &sese mutuo trahant. Secundina enim trium tunicarum panniculus est, totum inuoluens foetum, uenis &arterijs matrici affixus, per quas sanguinem pro nutrimento foetus attrahit, &attractum per umbilicum ad infantem dimittit. Resecto umbilico lotoque infante, siccus iam eius um bilicus puluere ex bolo armenia, sanguine draconis &myrrha confecto inspergi debet, pannoque complicato imposito comprimi. Hoc enim &sanguinis fluxui &alijs medetur casibus. Vtendum etiam hoc puluere con uoluto iam umbilico, &reiectis ligamentis. Sic enim et probe sanatur &formatur egregie.