Latin
CAPVT
Jacob Ruf, De conceptu et generatione hominis 29-2
Unproofread scanNot analysed yet
Caeterum post omnia haec adhibita, in primis uero si Quando &quomoobstetrix rite dilatatis matricis partibus uiam facere indo instrufanti non ualuerit, omnino instrumenta his usibus ac mentis uten commoda, erunt adhibenda. Quando autem necessitadum. horum usum postulauerit, prius uerbis confirmanda erit misera parturiens, deinde expedienda instrumenta, &preces piae ad Deum fundendae: eoque facto ita sedili insideat, ut anum quantum potest tergo sedilis obuertat, crura uero quàm maxime potest attrahat, &quàm late potest, opem ferentibus astantibus mulieribus reliquis, diducat, ut commode obstetrix quod instrumentis erit agendum, exequi ualeat. Quod si alia ratio placuerit, &commodior obstetrici uisa fuerit, ad lectum ipsam deducat, in quo, capite aliquantulum retrouerso, sublimius uero natibus surrectis, cruribusque quantum potest attractis, decumbat. Tum deuncto alterutro quod ex his placuerit instrumento, operari &progredi incipiat. Vtraque enim haec deinceps descripta, ad aperiendum, dilatandum &educendum praeparata sunt. Alterum ex instrumentis illis, apertorium inquam, Apertorum unctum &compressum obstetrix leniter per collum matricis ad portam interiorem dirigat: quo sufficienter facto, utraque manu apertorium infra comprimat, donec quantum sufficit os matricis diduxerit. Vel si placet altero instrumento, Speculo inquam matricis, eodem mo Speculum.