Latin
CAPVT
Jacob Ruf, De conceptu et generatione hominis 30
Unproofread scanNot analysed yet
do utatur, uti de apertorio modo dictum est. In hoc autem uertebram toties circumuolui oportet, donec suffi cere propter dilatationem intellexeris. Eo autem modo diducto matricis orificio, obstetrix manibus infantem leniter apprehendat, &si possibile est cum secundis educat. Vterum deinde parturientis abluat &perungat, partu liberatam ad lectum deducat, atque aromati bus, nec non cibo potuque conuenienti quantum potest reficiat, uti supra cap. 3. monuimus. Hoc progressu etiam utendum erit cum omnibus mortuis infantibus &molis, nec non secundis quoque ubi nimium impeditę fuerint, quando necessitas ipsa talem operationem &curam postulauerit. Si fiat autem ut mortuus infans propter magnitudi. Quomodo mortui innem suam praedicto modo educi nequeat, uel secundae fantes exmanibus prehendi &educi non possint, curandum trahendi, tunc ut sequentibus instrumentis quicquid id fuerit, sine matris nocumento, comprehendatur, &prudenti cura educatur.