Latin
CAPVT
Jacob Ruf, De conceptu et generatione hominis 37-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XIII. De forma decimatertia, &eius cura. VAE in simplici partu ratio est, eadem quoque in gemino &trino esse obseruatur. Vt enim simplex partus unam tantum uere naturalem for mam, plures uero non naturales habet: ita geminus quoque. Itaque quando contigerit naturali forma partum com parere geminum praemissis ad exitum capitibus, curabit obstetrix ut alterum ex his, qui claustris commodius ob uersari uidebitur, legitime excipiat: alterum autem, dum prior prodit, non dimittat, ne in uterum relapsus in aliam formam transeat, sed nato altero confestim &illum ut debet excipiat.