Latin
CAPVT
Jacob Ruf, De conceptu et generatione hominis 38
Unproofread scanNot analysed yet
Partus hic sine periculo leuior erit, quia prior infans uiam posteriori tam facit planam ut sine omni difficultate prodeat. Curandum item ut in gemino hoc partu Secundae ad exitum mature solicitentur, ne uterus infantibus liberatus mox concidat, illasque illic re tentas magno malo detineat. CAPVT XIIII. De forma decimaquarta, &eius cura. ON naturalis gemini partus &haec forma est, quam hac figura spectandam proponimus, obuersis scilicet ori matricis utriusque infantis pe dibus. Periculosus satis eiusmodi partus est, sed pruden tia obstetricis corrigendus. Vterum itaque parturientis perungat, ut eò leuior partui uia sit: quo facto, curabit ut alterius infantis brachia comprehendat, &ad late ra deducta firmiter teneat, caputque ad exitum leniter solicitet. Eo nato, mox altero prehenso, procedat similiter. Quod si neutrius brachia apprehendere potuerit, ita ut foelicis partus bona spes non sit, ad priorem formam re currendum, si forte ea quae in lecto fit opera &conuersione citius infantes in lucem aedi possint. CAPVT XV. De ultima non naturalis partus forma, &eius cura. LIA non naturalis gemini partus forma est, quam hic spectare licet, altero inquam infante in caput, altero uero in pedes demisso, quae quidem ex naturali &non naturali partus genere com posita est. Vbi uero duos se hoc modo infantes ostende re contigerit, obstetrix priorem in naturalem formam uersum primò educat, alterum uero in pedes demissum submouebit, &si fieri possit, reuocabit in uterum, ut idem ille ad naturalis partus formam disponatur etiam. Quod si autem in meliorem formam conuerti nequeat, manibus eius confestim apprehensis ad exitum solicitan dus erit. Tutius tamen foret hunc ad naturalem conuer ti formam, in quod obstetrix ungendo, dirigendo, submouendo, uoluendo &conuertendo diligenti incumbet opera, ne forte ex tali non naturalis partus forma of fendatur uterus, &inflationibus tumescant praeputia, unde sine periculo partus non prodeat, aut impediatur diutius. Quae quidem pericula omnia, prouida cura aut declinari aut ad minimum aliquatenus corrigi possunt.