Latin
LIBER LIN
Jacob Ruf, De conceptu et generatione hominis 39
Unproofread scanNot analysed yet
Muliebre enim semen in utero conceptum uirile concludit tantum, unde tunicae quae in secundas postea transeunt, ex illo solummodo generari possunt. Et ut in ouo, ita hic quoque res habere cernitur. Vt enim ex albumine &uitello per se nihil generari potest nisi galli semen inspersum sit, licet multo maior horum prae hoc semine existat copia: ita ex muliebri quoque solo nihil, nisi uirile semen accesserit. Quod si autem hoc paucius, mulieris uerò copiosius fuerit, tunc menstruis aucta molam generare solent, quam quaedam quinto, sexto aut septimo demum anno, quaedam nunquam eniti possunt. Multae praeterea aliae quoque falsae &uitiosae conceptiones sunt, ex quibus non tantum molae, sed aliae quae dam informes etiam figurae, mancae &mutilae ex defectu utriusque seminis itidem generari solent. Fit etiam ut uitio seminis noxia quaedam in matrice cum infantibus generentur animalia aut animalium formae: taceo alienas formas ex brutis, uti non semel factum, conceptas. Saepius etiam obseruamus quasdam quasi impraegnatas turgere, et tamen infantem nunquam eniti: eò quod tantopere liquida utraque simul concepta semina fuerint, ut ex defectu caloris matricis coagulari nequiuerint: unde NTVS. unde fit ut ex tam diuersis conclusis humoribus postea sequatur hydrops. Molae autem generatio prę omnibus alijs tumoribus certa quaedam quibus agnoscatur habet indicia.