Latin
40.1 to 40.4
Jacob Ruf, De conceptu et generatione hominis 40.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Et primo quidem quo ad corporis constitutionem, molam gerenti tabescunt &mollescunt membra, torpor quidam inest, turgent cum oculis labia, pallidior est facies, durior tactu uenter tumidus, punctiones &tormina uentris plurima, retinentur menses, oculorum uertigo &ca ligatio molestat, pulsus cordis continuus, membrorum tremor, cibi nausea, uomitus frequens &copiosus, maculae in facie frequentiores, pupillae oculorum eminentes, aspectus toruus. Quia autem ex his signis uero etiam conceptui multa sunt communia, certum hic discrimen est constituendum. Tot igitur modis molam à uero con ceptum differre tenendum. Primò, ubi menstrua comparuerint, mola in utero generari nequit, quia ex retentis menstruis &debiliori uirili semine nascitur tantum. 2. Quando ante tertium mensem post conceptum ma gna in utero motio contigerit, molae indicium est. Tam citus enim motus in uero conceptum esse nequit. In molę generatione uterus tumet citius ac magis. Alia quoque infantis, alia uero molae motus forma est. Infans enim ex latere in latus mouetur, mola non item. Mola manu compressa, statim loco cedit, sed mox in eundem remota manu locum recurrit. Infans autem ut non cedit, sic neque recurrit. In molae conceptu multò durior praegnantibus uen ter existit, quàm ijs quae infantem gestauerint. 7. Multo tardior est, magisque torpida, quae molam quàm quae infantem conceperit. 8. Vbera in molae conceptu non tam tumescunt ac durescunt, quàm in conceptu infantis. 9. Membra in molae generatione tabescunt &mollescunt, quod in infantis conceptu non fit. Infantis partus ultra undecimum mensem ad sum mum differri nequit, molae autem partus aliquando in quintum aut sextum annum, interdum etiam ad finem usque uitae. Constituto tam certo inter molam &uerum conceptum discrimine, rursum eadem ab alijs quoque falsis ute ri discernenda est tumoribus. Fit enim ut multae etiam tumescant, aut propter conclusum in utero aerem, unde tympanitis: aut propter diuersorum humorum reten torum copiam, unde hydrops oritur.