Latin
LIBER LIN
Jacob Ruf, De conceptu et generatione hominis 42
Unproofread scanNot analysed yet
Horum omnium decoctio fiat cum uino optimo. Colentur, &colaturae addatur saccharum, fiatque potio clara. Vel, quod magis placet, simplicium materia in decoctione maneat, &simul omnia calido potu sumantur. Multum prosunt in hoc casu etiam species hierae picrae in potu aliquo uel pilulis sumptae. Quando autem ex retentis diuersis humoribus tumor extiterit, tum materia talibus remedijs expurganda erit, qualibus in retentione menstruorum &ad urinam mouendam uti consueuimus, cuiusmodi hoc est. 12 Se mina apij, anisi, foeniculi, petroselini, cardamomi &folia rutae. Singula aequali pondere trita, cum uino dulci bibantur. Probantur etiam hîc confectio Diagalange &Electuarium de baccis lauri: nec non olea rutae, hyoscyami &liliorum alborum, cum Trochiscis de agarico. Emplastrum etiam tale confici uentrique tumido im. Emplastrum poni poterit. Seminis rutae, Nasturtij, Cumini, Centaureae minoris, Maioranae, Anisi, Mentastri, ana M. j. Incidantur &conquassentur omnia, fiatque cum uino emplastrum.