Latin
LIBER LIN
Jacob Ruf, De conceptu et generatione hominis 40
Unproofread scanNot analysed yet
Balneum autem hoc sic erit parandum.
Bismaluae cum radicibus M. vi.
Maluae,
Brancae ursinae, (aut quoniam ea caret
regio nostra, herbae uiolarum)
Parietariae,
Chamaemeli,
Meliloti ana M. ij.
Foenograeci,
Seminis lini ana H ij.
Contritis his quae conterenda sunt, sacco omnia conclu
dantur, &in aqua cui ęgra insidebit, bulliant. Eum etiam saccum bene calidum pudendis &lumbis imponere perutile fuerit. Post balneum hoc calidis foueatur pan nis, &lecto decumbens, hoc circa pudenda &lumbos unguento ungatur.
Vnguenta
Olei amygdalarum dulcium 3 j. s,
De lilijs,
Pinguedinis gallinae,
Muscilaginis sem. lini,
Foenograeci ana 3. s.
Cerae albae qu. s.
Misce &fiat unguentum.
Electuario etiam sequente, magnitudine auellanae nu- Electuscis singulis diebus mane &uesperi utetur. rium, Cinamomi 3 ij. Corticis aristolochiae longae, Cassiae fistulae, (uel eius loco potius cinamomi pondus augeatur) ana 3. j.
Asari,
Laccae,
Seminis rutae,
Fructus syluestris sauinae,
Croci ana 3. s.
Sacchari P. s.
Saccharum dissoluatur succo uel aqua rosmarini. Confectio in morsellis fiat. Electuarium hoc alia quoque ratio ne illi praeberi poterit, in offula inquam ex uino ueteri &duorum ouorum uitellis cum saccharo decocta, inspersa conueniente huius Electuarij dosi.
Pilulae etiam sequentes mire efficaces sunt, ex quibus
sumat 3. s. uel 3. j.
Nigellae Romanae,
Aristolochiae rotundae,
Dictamni Cretici.
Seminis nasturtij,
Syluestris fructus sauinae,
Serapini,
Seminis rutae,
Ammoniaci thymiamatis,
Rubeae tinctorum,
Myrrhae,
Castorei, ana 3. j.
Fiant pilulae cum succo syluestris raphani &melle. qu. s.
Dosis sit 3. j. uel 3. ij.
His factis suppositoria quoque matrici inserenda, quae
molam impellant, &ex interiori receptaculo matricis in exterius prouocent. Erunt autem eiusmodi.
Asphalti,
Boracis,
Castorei,
Centaureae maioris,
Dictamni,
Ellebori albi,
Galbani,
Gentianae,
Opopanacis,
Sauinae,
Serapini,
Scammonij, ana 3. s.
Croci 3 j.
Trita omnia excipe succo porri, &fiat suppositorium.
Vti licebit interdum etiam Trochiscis de myrrha, de
quibus 3. capite libri 3. dictum est. Nam &molam pellunt, &facilem exitum faciunt. Caeterum in tumoribus qui ex concluso aere &reten tis contingunt humoribus, diaeta ita instituenda est, ut tota ad calidum &siccum declinet. Purgationes etiam &phlebotomiae fieri poterunt pro qualitatum copia. Qui bus praemissis, encathismus praescripta forma parari po terit, additis insuper sequentibus.
Calaminthae,
Rutae,
Pulegij,
Foliorum lauri,
Absinthij sicci,
Anisi,
Marathri,
Cymini, aequa portione singula. Similia quoque
eiusdem naturae sumi plura poterunt, pro tumoribus minuendis ac reprimendis. Pars etiam modo dictarum herbarum sacculo inserenda, &dum balneo insidet, lum bis imponenda erit. Post balneum ex confectione hac nucis auellanę magnitudine, in uino albo ueteri sumat, in quo asarum prius infusum sit, quod sic fit.
Specierum Diacurcumae,
Diacymini ana 3. iij.
Sacchari albi H s.
Saccharum dissoluatur in aqua rutę, &fiat confectio in
tabulis uel morsellis. Vel si placet, potionem hanc cali dam sic confectam post balneum praebere poteris. Persicorum nucleos XX. nouiter excorticatos, quibus cum duorum ouorum uitellis contusis &mixtis addes puluerem subscriptum.
Galangae,
Cinamomi,
Piperis longi,
Zingiberis,
Caryophyllorum,
Croci,
Nucis muscatae ana 3. s. fiat puluis.