Latin
CAPVT III
Jacob Ruf, De conceptu et generatione hominis 47
Unproofread scanNot analysed yet
Nati sunt etiam gemini pectoribus sibi affixis, &mutuo obuersis faciebus, uno umbilici constricti uincu lo: alij rursum, tergoribus annexis, singillatim umbili ci uinculis propendentibus. Vtraque autem harum formarum distinctis membris uisa est, nullo deficiens, nullo etiam superans. 7. Nati sunt etiam quidam abundantibus membrorum partibus, ut alij membris non rite formatis: alter quidem singulis pedibus manibusque digitos habens duodecim, alter, retrouersis manibus &in obliquum transuersis pedibus, recte aliàs habentes. 8. Fit etiam interdum, ut aliquando duo uel tres uel plures infantes, etiam uno tempore in matrice concipiantur, &suo tempore, simul etiam, puta, alter post alterum in lucem prodeant, aliquando uero non uno tem pore omnes, sed dilato mense uno aut altero. Quorum prius ex copia &efficacia utriusque seminis fieri tenendum est: alterum autem ex diuersi temporis conceptu (quem superfoetationem uocant) id quod aliquando fie ri facile natura patitur. Anno 1519. Tiguri Hermaphroditus uel androgynos natus est, supra umbilicum egregie formatus, sed circa umbilicum rubeam carnis massam habens, sub qua membrum muliebre, &infra hoc, loco conuenienti, uirile quoque. 10. Anno 1503. in Hassia infans quidam foeminei sexus bene distinctis mem bris natus est, nisi quod auribus, oculis &naribus in uniuersum careret, &in fa cie solum os haberet. 11. Anno 1529. in quodam Hercyniae syluae superioris pago hac figura infans natus est, &in iustae staturae uirum excreuit, uniuersa corporis figura mas rectè habens, nisi quod ubera haberet, &ex ipsius pectore cor pus alterius propenderet, sine capite &humeris, brachiorum informem figuram protendens, manibus plus ad pedum quàm manuum formam accedentibus. 12. Anno in Anglia non pro cul ab Oxonia informis quidam par tus natus est, capiti bus duobus, brachijs quatuor, manibus totidem, uen tre uno, membro muliebri, sede una, ig, ill Ex una parte pedes transuersi duo erant, ex altero unus tantum, rite exporrectus, forma duorum pedum, di gitos habens decem. fiHorum alter diebus quindecim, alter uero uno superuixit. Lachrymarunt hoc tempore raro, Alter ex his laetus admodum, alter uero somniculosus &tristis extitit. Viginti digitos transuersos erat longitu do &latitudo ipsorum. Quod si de causa eiusmodi conceptuum &partuum Causae mon strorum, quaeratur, quales hactenus multos uidimus, sciendum ante omnia haec sine Dei Opt. Max. prouidentia non fie ri, sed pro puniendis &admonendis hominibus haec sae pe iusto iudicio permitti. Nimium quoque libidinis studium in causam trahimus, quo fit ut humana semina admodum debilia &imperfecta fiant, unde debilem quoque &imperfectum foetum sequi necesse est. Seminis enim defectu praecedente, consequens est foetus quoque defectum consequi: et contra, si superfluum semen fuerit, ex superfluo superflua generari facile colligitur.