Latin
CAPVT III
Jacob Ruf, De conceptu et generatione hominis 48
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si quando duo infantes in utero concreuerint, aliquando fit hoc ex liquido &corrupto semine: aliquan do uero terroribus alijsque aduersis casibus, quibus sit ut gemelli in utero iam ante concepti, collidantur, ruptisque seminibus concrescant aliquatenus. Vt enim pinguedo lactis, concreta licet, facili tamen aliquo motu turbatur &corrumpitur, &arborum flores quouis uento &imbre deijciuntur citius: ita concepta quoque semina facili casu ut diffluant corrumpi possunt, ut diffluendo aut omnino misceantur, aut saltem aliquatenus concrescant, unde informem aliquem partum sequi necesse est, quem primus author Deus sic formari ad poenam &admoni tionem hominum permittit. Generantur etiam plurimi scissis labijs ad formam leporini oris, aut in una, aut utraque labiorum parte, eoque malo succrescunt, quod ex terroribus aut subitaneis aspectibus leporum, porcorum aut aliarum pecudum fie ri tenendum est, subito hoc terrore conceptum semen afficiente. Ex appetitu rursum &terroribus multi nascuntur qui uarias maculas &figuras corpori impressas habeant, puta, crinium, murium, uariorum colorum, ra cemorum, flammarum, fructuum, rerumque aliarum. Quae quia quotidiana &crebra sunt, noluimus ea singulari fi gura complecti. 14. Contingit etiam generari quosdam &aliquousque adolescere, de quibus inspicienti non constet cuiusnam sexus sint. Imperitiores, illos utriusque sexus esse autumant, sed longe falluntur. Fit enim casu aliquo, ut ex ter roribus subitis etiam circa haec membra semen aliquid uitij contrahat. Exempli gratia. Contigit nobis talem offerri infantem, de quo non satis constaret cuiusnam se xus esset. Prominebant quidem testiculi, membrum praeterea nullum. Infra testiculos ruptura erat, unde urina efflueret. Sed quia propter uirgae prominentis defectum nec enim tota aberat, sed intro conuersa ad modo dictam rupturam deflectebat) hanc natura urinae uiam dedisset, non pro foemella nec androgyno, sed pro masculo hunc haberi &baptizari placuit. Fatebatur autem mater se ex uiso quodam adeo territam, ut hinc infanti hoc contractum esse conijceret. Caeterum quia quae talia sunt intellectu magis quàm oculis percipiuntur, nec huic pe culiarem figuram effingere uoluimus. Sed nunc ad fi guras redeamus. Anno 1547. Craco uiae mirabile sane monstrum natum est, quod &triduo uixit. Caput erat humanae formae non absimile, nisi quod flammescerent oculi, nasus uero longus &adun cus tibiae instar existeret. In membrorum iuncturis, ad ulnas, cubitos &genua, canina eminebant capita, manus pedesque anserinis pedibus similes, oculi supra umbilicum duo, Cauda pecuina à tergo, hamum extremitate referens. Sexu erat masculus. Informis autem huius monstri causas soli Deo transcribimus, &tamen pro nostrae rationis captu Sodomiae quoque pecca tum hoc monstro detestatum colligimus. Quod ex brutis tam uariae nascuntur formae, minus mirum est, cum Plinius ideo in Africa tam uarias animalium tradat haberi formas, quod ex diuersis animali bus congressus &conceptus fiant.