Latin
CAPVT IIII
Jacob Ruf, De conceptu et generatione hominis 57
Unproofread scanNot analysed yet
Cinis etiam ex erinaceo combusto collectus &oleo subactus, unguentum praebet huic affectioni ualde accommodum. Sub oleribus uermiculi inueniuntur, qui si uiui à collo mulieris suspendantur, nunquam abortum faciet, neque ante tempus pariet, ut quidam polliceri audent, penes quos rei fides esto. Tan tam enim uim partum impediendi habere aiunt, ut nisi remoueantur, praegnans eniti nequeat. Quare in tempore semper esse remouendos. Lapis aetites probatur etiam contra abortus &partus praeproperos, qui rursus partum nimis tardum quoque promouere fertur. Sunt porrò &alia quaedam externa, quae extrinsecus accidunt, &tamen naturali causa mulieribus etiam abor tum conciliant, ueluti si praegnans calcet serpentem, uiperam, oui coruum, (ut quidam scribunt,) uel mortuum amphisbaenam. Hoc quidam &castoreo in sinu gestato tribuunt. Quod si contigerit post conceptum fluere menstrua, continuo restringenda non sunt, nisi horum diffluxu infirmior fiat mulier. Si mediocriter fluxerint, permitten dum hoc, quia multam uiscositatem &confusos humores, &abundantem sanguinem retentum in utero porten dunt. Si largius, mediocriter restringendi erunt, acacia, hypocisthide &semine lini aqua decoctis, per encathismum adhibitis. Si crura tumuerint, quod plaerunque tribus prioribus mensibus contingit, hepatis &uentriculi ratio habenda est, ut superfluis alleuentur humoribus, cibique diuersae praebeantur qualitatis. Si hepar praegnan tibus indurescat, difficile est hoc corrigere, quia, Galeno teste, in hoc affectu ferendis ualidioribus medicaminibus sunt impares. Quapropter leuissima quaeque illis erunt adhibenda.