Latin
CAPVT IIII
Jacob Ruf, De conceptu et generatione hominis 58
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam uero fit ut foetus mortui tardius aliquando, interdum uero nunquam in lucem edantur, sicut &secundae, maxima mulieribus pericula simul &aegritudines, syncopas &deliquia plurima, fieri tenendum est, aestiuo in primis tempore, propter diros ex putrescente foetu uapores sursum halantes, &cor cum cerebro adeò infestan tes, ut saepius mentis compotes porrò non sint. Itaque om nis adhibenda cura, ut mortui foetus maturè expellantur, miseraeque foeminae tantis liberentur periculis, quod quomodo fiat, in superioribus libris prolixa tractatione docuimus. CAPV De signis conceptus. ERVM mulierum conceptum licet cognoscere sit difficile, tamen multis signis coniectari li cet, &argumentis quibusdam experientia con firmatis assequi. Certum signum creditur, si mulier deci mo aut proximiore post concubitum die propter humo res alba aut rubea menstrua senserit. Retentio quoque mensium pro signo habetur, fallit tamen, quia praeter con ceptum quoque contingit saepius. Omisso ergo hoc, alias persequemur notas, &ueri conceptus prognostica ex ipsius mulieris petita corpore, singulis membris exami natis, initioque primum à capite facto. Capitis dolores, uertigo &oculorum caligatio, si simul concurrant, conceptum portendunt. Pupillae oculorum minuuntur. Oculi tument, &in fuscum colorem transeunt. Venulae oculorum rubescunt &tumescunt sanguine. Oculi multum concidunt. Palpebrae remissae fiunt. Varij colores conspiciuntur in oculis, &in speculo obseruantur. In facie rubeae suboriuntur pustulae. Venulae intra nasum &oculos sitae tument sangui& cernuntur clarius. Vena sub lingua subuiridis fit. Ceruix est calida, spina dorsi frigida. Venae &arteriae turgidae sunt, pulsus obseruantur fa cilius. Venae in pectore sitae, primo nigrescunt, postea flaue scunt aut coloris coerulei fiunt.