Latin
CAPVT IIII
Jacob Ruf, De conceptu et generatione hominis 61
Unproofread scanNot analysed yet
)Si semel concipiat mulier, &post tempus aliquod con Superfute cipiat iterum, posterior in utero genitura aegre uiuet. Aristio. stoteles enim perhibet quandam uno partum geminos puel los uiuos enixam, post quintum mensem adhuc alium, sed iam ante in utero mortuum. Si post nonum mensem prodeat infans, plaerunque infirmus &debilis existit. Si uirgo iuuencula concipiat ante primos flores, sobolem egregiam &perfectam generat. His omnibus praemissis, &hoc tenendum, quod de futura sobole obstetrices obseruare solent, an inquam deinceps plures liberos mulier enixura sit. Quot enim nodos in umbrico infantis recens nati obseruauerint, tot adhuc deinceps masculos generari dicunt. Et haec de conceptus signis, omissis multis quae perhibentur alijs, dixisse sufficiat.