Latin
61.1 to 61.5
Jacob Ruf, De conceptu et generatione hominis 61.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT VI. An homines ex daemonibus, &rursum daemones ex homini bus infantes concipere poßint. AEMONIS imposturas infinitas esse, nemini dubium est: inter quas &illud habet, ut (sacra scriptura teste) in angelum lucis quoque se transformare, &hominum etiam figuras assumere, &,iusto permittente Deo, referre possit, id quod uaria rerum testatur experientia. Quare hoc in quaestionem uocare minime opus erit. An uero cum hominibus rem habere: in primis uero, an mulieres impraegnare possit, quaestione non indiget. Coire posse, permittente Deo, forma hominum sumpta, nemo negat. Nam &Diuus Augustinus idem testatur, dicens, Constantem esse famam ex eorum quibus haec contigerunt testimonio petitam, esse spiritus quosdam daemones &syluanos, qui mulieres aliquoties solicitauerint &compresserint. Id autem ueteribus non modo probatum, sed apud nos etiam multis exem plis est compertum. Superioribus enim annis scortum quoddam noctu à daemone forma hominis compressum, confestim in aegritudinem maximam incidit, ita ut breui uterus &genitalia ipsius tabe uel gangraena absumpta sint, &nullo prohibente medicamine, ilia quoque &inguina eius exciderint. Erat &cuiusdam lanij seruus, qui iter faciens &de libidine cogitans, mox obuium dae monem egregia mulieris forma habuit, cum qua, ignarus se cum daemone rem habere, concubuit. Sed mox pudenda eius inflammata, cita tabe exulcerata sunt. Solet autem haec Deus iustus pro puniendis sceleribus &admonendis hominibus iusto iudicio permittere. Negat hunc actum Cassianus, dicens, impossibile esse spiritualem creaturam cum hominibus rem habere posse, neque hoc credi debere: quoniam, si actus praecedat, aliquando &effectum sequi necesse est, id est, generari aliquid, quod tamen nulla constet experientia. Rur sum, si hic actus possibilis daemonibus esset, citius illos in se mutuo conuerti, quàm cum hominibus commisce ri. Ergo quod res est, pro summa daemonis impostura et peruersa persuasione hominum haec habenda sunt, eate nus, ut non credamus, daemones, mulieres nec impraegnare, neque uicissim daemones mulierum forma sumpta à uiris impraegnari posse. Nam sine humano semine ho minem unquam natum esse (excepto unico unius Dei aeterno filio Iesu Christo domino &saluatore nostro unico, ex spiritu sancto concepto, &ex Maria semper uirgine nato) simpliciter uti rem uerissimam affirmamus. Quare quod de Merlino quodam refertur ex daemone nato, non aliter quàm nomini ipsius respondentem nostra uulgata lingua fabulam, recipimus.