Latin
LIBER SEXTVS
Jacob Ruf, De conceptu et generatione hominis 63
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER SEXTVS. DE STERILITATIS CAVSIS DIuersis, &de praecipuis matricis aegritudibus, omniumque horum curis uarijs. APVT I. De sterilitate uirorum &foeminarum, eiusque causis &signis. TERILITATEM, de qua in praesentiarum dicere instituimus, non modo pariendi in mulieribus, sed in uiris quoque generan di &semen foecundum emittendi, corrigibili aliqua de causa contractam impoten tiam &difficultatem dicimus. Hanc Aristoteles obesio ribus uiris &foeminis in primis tribuit, propter genitalium membrorum malam proportionem &indispositam habitudinem, utpote in quibus semen prouocetur remotius, &uitalis spiritus in illo conclusus propter eam moram euanescat citius. Caeterum non modo ea corpo ris habitudo, sed insuper multae aliae quoque eius difficultatis existunt causae. Cum enim uideamus saepe coniuges coniunctos non generare, disiunctos autem genera re utrosque: &contra, eos qui coniuncti generant, disiunctos, foecundos non esse, aliquid certè causae subesse opor tet. Quare de his quae notiora sunt in medium afferre, non inutile fore existimamus: externae enim &internae quae XTVS. quae hic concurrunt causae multae sunt. Vt autem in multis externis habet sua adiumenta foe cunditas, uelut in diaeta conuenienti, temperatura aeris consueta, thermis natura calidioribus, quales sunt Helueticae &Vallesianae, cum aquis Empsiacis: ita sterilitas quoque &generandi difficultas plurimum ex illis opis habent, ueluti ex inconuenienti dięta, assueti aeris permu tatione, &glacialis aquae potu &balneis.