Latin
64.1 to 64.4
Jacob Ruf, De conceptu et generatione hominis 64.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde ex Sterilitatis habitudine genitalium membrorum sterilitas quoque ęsti causae ex mari potest: fit enim ut his non paucae aegritudines acci matrice. dant, propter quas non modo steriles &generandi impotentes, sed &coniugibus cohabitare inepti coniuges fiant. Quo loco restrictio orificij matricis plurimum incommodat, qua fit, ut non modo retenti menses genera tionem impediant, sed insuper alia quoque plurima mala pariant. Rursum, cum genitalia membra per se aut nimis patula aut restricta sunt, eoque neque conceptui neque ge nerationi conueniunt. Retentio menstruorum idem fa cit, quae matricem multum infestat, &semen in uterum proiectum propter copiam malorum humorum suffocat. Ex mulieribus quoque quae plus nimium uiragines, et ex uiris qui plus satis effoeminati sunt, generationi mi nus idonei sunt. Hae enim purgationibus menstruis &humoribus nutritiuis in uniuersum ferè carent: illi autem nimis frigidi &humidi generatiua uirtute praeditum semen proijcere nequeunt. Huc pertinet &attractiua matricis uirtus debilior, &eiusdem permutatio ce lerior. Nam attractiua &expulsiua matricis uirtus aut robustior aut debilior, ex aequo difficultatem generandi pariunt. Matricis quoque aegritudines, tumores, inflam mationes, hulcera, apostemata, acetabula rupta, menses copiosi aut retenti, &quae his sunt similia, eidem difficultati multam causam praebent. Venas quoque post aures si tas (utpote quae uiam spiritibus prębent, quos semini ce rebrum communicat) resectas, Hippocrate monente, mul ti eidem causam esse dicunt. Vesicae incisionem idem parere affirmant, quae tamen per se letalis existit. Multa etiam sunt quae sumpta proprie sterilitatem inducant, ue luti camphora, cicuta, et his similes herbę &radices alię, omniaque quae cerebrum, renes &testiculos, utpote prin cipalia generationis membra, offendunt. Huc etiam multa alia quoque pertinent, ueluti nimia repletio, inanitio, exercitia imodica, caliditas resoluens, frigiditas mortificans. Peculiarem etiam quibusdam aquis sterilitatem inducendi uim Theophrastus tribuit. Primatum inter causas complexionum fere diuersitas obtinet, quando coniuges iusta qualitatum tempera tura careant. Vbi autem uel aliquantulum mixtae fuerint, facilius generare poterunt.