Latin
CAPVT II
Jacob Ruf, De conceptu et generatione hominis 68
Unproofread scanNot analysed yet
Quarto autem die de nouo semper balneum hoc erit instaurandum. Hoc balneum quoties reliquerit, de theria ca communi uel Mithridatio ut praedictum est, sumat, lecto decumbat, &si qua potest, sudorem prouocet. Vel confectione praescripta eodem modo mane &uesperi utatur. Vbi autem hoc balneo uti parum commodum fore uidebitur, selectae quaedam ex praedictis herbae colligi, &ex his fomenta poterunt fieri. Caeterum quando omnia haec phlegmaticum humorem sufficienter expurgare non potuerint, pessarium hoc modo paratum, singulis noctibus illi adhibere proderit: quo tandiu utatur, donec phlegmaticis humoribus superfluis se liberatam esse senserit. Artemisiae, Sauinae, Maioranae, Dictamni, Absinthij, ana 3. s. Anisi, Ameos, Rutae, Corticum thuris, ana 3 j. Pulpae colocynthidis 3 ij. Fiat puluis, &subigatur cum succo Mercurialis uel Cha maedryos, fiatque pessarium. Porrò inter omnia medicamina matricem astringen di uix aliud magis quàm sequens illud probari putamus. Acaciae, Balaustiorum, Capitum glandium, Scoriae ferri, Mentae, Lilij, Corticis lentisci, id est, arboris mastiches, Corticis olibani, Antherae, Sumach, Tartari, Spicae, ana 3. s. Misce &fiat puluis, ex quo cum succo acetosae uel uirgę pastoris seu millefolij fiant pessaria. Quoniam uero aliquando fit ut propter nimis frigi. Foetor ma tricis quodum &humidum phlegma, matrix semen non modo modo cus retinere nequeat, sed etiam diro foetore offendat, tunc se randus. quenti medicamine est utendum. Gallae, Nucis muscatae, ana 3. iij. Carvophyllorum 3. j. Musci 9 I. Terantur, &cum uini rubei *. j. dissoluantur. His cum mulier uti uoluerit, bene calidis genitalia membra abluat, pannosque immersos imponat, in primis autem hoc cubi tum itura faciat. Quod si magis efficax matricem astringendi medica men placuerit, hoc ipso uti licebit. Radicis consolidae maioris, Aluminis, Balaustij, Myrrhae, Olibani, Mastiches, Colophomiae, Boli Armeniae, Gallarum cupressi, Cornu cerui usti, ana 3. j. s. Terantur omnia, &in puluerem redigantur cuius dimi dia pars uel totum bulliat in uino rubeo austero, mixto aceto modico. Ea decoctione bene calida mulier genita lia abluat. Puluerem etiam siccum ijs inspergere poterit, pannumque aliquoties complicatum ea decoctione madefactum imponere. Quòd si hoc quoque nihil aut parum praestiterit, sequenti insuper pessario ad hunc modum parato utendum erit. Aluminis scissilis, Myrrhae, Ligni aloes, Pilorum leporis incisorum, Rutae, Baccarum lauri, Doronici, Nucum cupressi ana; s. Storacis calamitae 3. ij. Ambrae 3 j. s. Moschi 9 s. Gallarum, Mastiches, Aluminis saccharini, ana 3. ij. Mixta in puluerem redigantur, &cum oleo myrtillorum fiat pessarium.