Latin
CAPVT
Jacob Ruf, De conceptu et generatione hominis 70
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT De cura sterilitatis, à biliosis matricis humiditatibus obortae. VANDO à cholera impraegnandi difficultas fuerit, ante omnia conueniens diaeta instituen da erit, &mediocris usus omnium eorum quae hominum uitae necessario inseruiunt, puta, somni, uigiliae, motus, quietis, cibi, potus, aeris &similium, ut ad fri gidum &humidum declinent omnia. Deinde post ali quandium tentatum harum rerum conuenientem usum, uenae malleoli utriusque pedis aperiendę erunt, in primis uero quando sanguine mulier abundauerit &hilarior uisa fuerit. Nimium tamen sanguinem non mittat, quoniam sanguis, ut uulgò dicunt, frenum est cholerae. Post uenae sectionem sequente syrupo cholerici humores erunt praeparandi. Syruporum acetosae simplicis, Oxysacchari simplicis, Endiuiae, ana 3 j. Aquarum Cichorij, Lupulorum, Buglossi, ana 3 ij. Misce eum sandalo citrino cinamomo &macis qu. s. &ut potus aromatizetur. De potu hoc singulis diebus ma ne uacuo adhuc uentriculo, &tribus ante coenam horis, aut quotiescunque hoc necessarium fore uidebitur, cer tam illi portionem propinabis. Vel si placet, pro potu hoc dococtionem hanc potes illi praebere satis calidam. Florum buglossi, Borraginis, Rosarum rubearum, ana M.s. Violarum, Lactucae, Foliorum papaueris albi, Endiuiae, Scariolae, ana M. j. Seminis endiuiae, Lactucae, ana 3 s. Quatuor seminum frigidorum 3. vi. Misce, &fiat decoctio in aqua fontana qu. s. uel cum uini granatorum 3 j. s. &aceti 3 iiij. Addantur sacchari I. ij. &aromatizetur cum santali citrini, cinamomi &ambrae ana 9 j. Vtatur hoc syrupo mane &uesperi do si unciarum trium. Iam superflua materia humorum cholericorum ad purgationem praeparata, sequenti haustum erit expurganda, Cassiae nouiter extractae, uel Mannae electae 3 j. Temperentur decoctione sequenti. Capillorum Veneris, Florum buglossi, Violarum, Prunorum, Tamarindarum, Electuarij de succo rosarum, ana 3. ij. Misce cum praedictae decoctionis 3 iij. &fiat haustus tinus. Vel 1 Rhabarbari electi 3. ij. Spicae nardi grana vj. infundantur in lac caprinum cum uino albo pauco, &X. horis infusione facta exprimantur. Eius autem colaturae rum. 3. iij. &Syrupi de rosis Persicis 3 j. s. &ex mixtis illis fiat haustus unus. Si potus hic non adsubescit, bolum illi sequentem sic confectum praebebis. Electuarij de succo rosarum, Diamannae, ana 3. iij. Sacchari albi, qu. s. Bolus deauratus in tres partes diuisus fiat. diffi- Curina uel Quod si autem citrina uel uitellina Cholera hanc uitellina cultatem matrici pepererit, sequentibus solutiuis mixCholera tis erit utendum, certo pondere pro periti medici consiquomodo lio sumpto, ex purganda. Electuario Diaphoeniconis, Electuario Indi, Pilulis de rhabarbaro, &Aggregatiuis. Expurgatis deinde sufficienter superfluis humoribus, matricis natura &habitudo rursum sequenti erit confir manda medicamine. Specierum diatria sandali 3. ij. Rasurae eboris, Visci quercini, Pulueris genitalis tauri, Matricis leporis, ana 3. ij. Sacchari albi P . s. Dissoluantur cum aqua rosarum, &confectio in morsel Vel aliter. lis fiat. Conseruae rosarum 3 s. Borraginis, Florum nenufaris, Buglossi ana 3. iij. Specierum, Diarhodon Abbatis, Diatria santali, Aromatici rosati, ana 3 j. Margaritarum, Pulueris gemmae, Rasurae eboris, Visci quercini, ana 3 s. Species omnes hae dissoluantur cum syrupo rosarum