Latin
83.1 to 83.4
Jacob Ruf, De conceptu et generatione hominis 83.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Hac ipsa autem aegritudine, anhelitus rarescit, cerebrum infestatur, cor constringitur, pulmo comprimitur, sensus motusque cessant, intercipiuntur spiritus, negant officium membra corporis, unde fit ut syncopae eueniant, deliquia repentina obruant, &nonnunquam uita corde suffocato spolient: à quo effectu nomen hoc Latinis accepisse creditur. Causas huius nisi praeter naturam detentos menses, corruptumue semen, uel alios in matrice deprauatos humores conclusos in uentositatem dissolutos, eoque matricem sursum impellentes, alias dicere non possumus. Signa eius aegritudinis duplicia sunt, praesentis quidem ex praesenti paroxysmo: futuri autem, ex futuri paroxysmi petita notis. Praesentis autem aegritudinis per praesentem paroxysmum notae, signa haec sunt. Anhelitus mulierum rarus, pulsus arteriarum paucus, manus illarum uentri supra umbilicum pro deprimenda sursum tendente matrice continuè affixae, curua habitudo corporis, color palidus, responsum nullum, intellectus sine uoce uiuidus, motus corporis nullus, similitudo mortis praesentissimae. An uero uita in tali aegritudine pręsentis paroxysmi, adhuc in corpore supersit, his experimentis licebit assequi. Plumae uel lana pura eius quae paroxysmum patitur ori imponantur, quae si difflentur aut saltem moueantur, uitam adhuc inesse certum erit. Certius autem erit, uitrum aqua plenum pectori eius imponere, reliqua enim adhuc uita, pectus dilatari necesse est, &aquae motum consequi. Vel, speculum purum politumque ori naribusque eius imponendum, &praesenti adhuc uita speculum propter calidum halitum infici uidebis: quod experimentum ex omnibus uidetur esse probatissimum. Perhibent autem quidam, quandam tribus continuis diebus noctibusque hoc paroxysmo laborasse, mortuamque credi tam post tantum tempus tandem ad se redijsse. Nos uno naturali die, horis inquam 24. contiguis, idem in quibusdam mulieribus propter suffocationem matricis, euenisse uidimus. Futurum autem paroxysmum signa haec praecedunt scilicet, dolores capitis, oculorum uertigo, pulsus cor dis continui, anhelitus difficiles, rationis propter uapores spiritibus mixtos perturbatio, membrorum omnium debilitas, sudores frigidi, dolor in utero continuus. Om nia autem haec retenti &conclusi in matrice mali humo res pariunt, partim proxima, partim uero remota, ut cerebrum aliaque infestantes corporis membra, intercludendo uitalem à corde profectum calorem, donec omnes sensus simul &uires suffocent atque perimant.