Latin
83.5 to 83.6
Jacob Ruf, De conceptu et generatione hominis 83.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Caeterum in cura praesentis ex aegritudine paroxysmi primum salem aceto miscebis, &membrorum extremi tates ea mixtura fricabis, pedum inquam soleas, &manuum palmas, brachiorumque pulsus. Deinde ligamentis circa pectinem, coxas &poplites adstrictis, uentosas sine scarificatione iuxta adhibebis. Postea quaecunque tetri foetoris sunt incensa naribus eius applicabis, ueluti castoreum, assam foetidam, plumas, crines, corium, cornu, ungulas, &quę his sunt similia. Haec enim animalem spi ritum sopitum, impellunt &commouent, qui mox tan to foetore impulsus, per neruos &organa ad cerebrum festinans, motiuam uirtutem in eo excitat. Hic autem tanto foetoris impetu motus, ad cor cum animali spiritu se recipit, ubi utrique simul retentam sopitamque uitalem uirtutem in eo reparant. Omnes tandem coniuncti, ma trici ad diaphragma ascendenti se opponunt, eiusque uim expulsiuam stimulant, ut expulsis qui in ea sunt corruptis humoribus, matrix se demittat, &superioribus uitalibus organis locum patulum praebeat. In hoc casu merda caballi auena nutriti uino optimo decocta, bene calida pota, multum probatur. Diacastorei quoque 3. s. in iusculo ex gallina decocta, sumpta.