Latin
LIBER PRIMVS
Jacob Ruf, De conceptu et generatione hominis ix
Unproofread scanNot analysed yet
Vbi ad prioris in uentriculo concoctionis rationem, altera mox etiam in hepate ad ipsum deriuati alimenti fit con coctio: &separatis superfluis, utraque bile scilicet, &humore aquoso à uasis emulgentibus attracto, ut colatus per renes, inde per ureteres meatus in uesicam defluat, residuum per concoctionem hanc hepatis defecatum, sanguis inquam ad cor, uelut ad uitalem administrationem transmittitur. In corde rursum tertia semel sumpti alimenti fit concoctio. Illic enim sanguis uitali assumpto spiritu, per singula corporis membra diffusus, rursus quod in se superfluum est per latentes poros excernit. Tandem hic spiritus per uasa spermatica, uenae cauae ramos, deriuatum sanguinem, amplius illic concoctum, in spermatis naturam conuertit, minimorum ad hoc uasorum crispatis reuolutionibus &glandulosa testium &quas parastatas uocant substantia, conducen tibus. Sic elaboratus in hepate sanguis, &in uitalem spi ritum magna ex parte conuersus, mox per aortam arte riam eiusque ramos ad omnia reliqua totius corporis mem bra deriuatur. Inde uero quarto loco (ut hoc praeter institutum subijciamus) assimilatio fit, uegetante &confirmante hoc succo uitam qui ultimo omnium purissimus cum uitali spiritu remansit, expulso rursum in sudore per poros, si quid impuri uel relictum uel obortum fuerit.