Latin
LIBER PRIMVS
Jacob Ruf, De conceptu et generatione hominis x
Unproofread scanNot analysed yet
Caeterum ut planior nobis huius generationis &ori ginis ratio constet, eandem stirpium quoque &si quae cum stirpibus sub eandem rationem cadunt, originem esse, subiecta breui demonstratione declarabimus. Itaque quemadmodum in cuiuscunque generis seminibus, gra num ipsum terrae commissum, omnium sequentium al terationum alimentum, &quasi primum subiectum existit, unde in similem sui naturam germinat, augetur &excrescit: ita sumptus cibus in humano corpore primam uariae concoctioni praebet materiam. Et ut illic certissi mam discretionem puri ab impuro, &residui à superfluo obseruamus, ita hic naturalem inutilis ab utili sepa rationem certis suis gradibus animaduertimus. Primo enim semen terrae commissum, mox eius humore tumidum, pellicula sua qua conclusum erat sese exuit, sursumque germinando illam, quasi siccum excrementum, inanem proijcit, grano interim, ut ad incrementum tendat, progerminante. Incremento deinde ad nudatam usque flore frugem tendente, altera depuratio florem in eminentia rami natum deijcit: denudatam autem flo re frugis spem, uelut hoc quod purum &utile ex altera purgatione remansit, conseruat. Exinde, fruge iam ad iustam quantitatem enata, tertia alteratio folia, uelut huius gradus superfluum, deijcit, fructum uero iam toties excoctum, ad utilitatem alimenti hominum data ma turitate, destinat. Iam uero &fructum ipsum latens in eo semen uel rumpit, uel putrefaciendo excutit, terraeque commissum, rursum in suae naturae proprietatem festinat, non in se quod est manens, sed ad sui primitiui unde enatum est similitudinem tendens, ut omnino ue rum in eo esse constet, Naturam similia sibi generare.