Latin
LIBER PRIMVS
Jacob Ruf, De conceptu et generatione hominis xi
Unproofread scanNot analysed yet
Quiduis enim eius unde enatum est formam &similitudinem naturaliter appetit: unde non è piro mala, ut nec è malo pira, nisi insitionis &plantationis ratione secus fiat, generari uideas. Quare idem in hominum generatione, quod in stirpium ortu, agnoscendum relinquitur, ut quoniam ex uno semine membris bene di stincta corpora generari uidemus, ex distinctis quoque corporis partibus illud oriri credamus. Vnde, quid &quam bene dicant, ipsi uiderint, qui genitale semen tan tum ex cerebro generari asseuerant, cum &concoctio num rationi &corporum constitutioni minus hoc sit consentaneum. Certum quidem est, aliquam huius nec paruam etiam partem à cerebro deriuari, potissimam autem ex totius corporis potissimis partibus colligi. Si enim ex una aut altera tantum parte hoc generari dica mus, illud ipsum non fallaci ratione consequi nemo non uidebit, easdem tantum partes iterum generari oporte re. Recte itaque dicimus, praeter eam quam &à cerebro trahit originem, ex toto quoque corpore eiusque partibus potissimis generari, effectu ipso causam docente, maxi me cum membra distincta &ad iustam corporis formam perfectè absoluta in prognatis uideamus. Habemus pro nobis contra aliorum opiniones ipsum quoque Hippocratem omnium medicorum facile principem: qui &ipse genituram ex toto colligi corpore asseuerat, &ita quidem, ut constitutioni generantis, generatum quoque respondeat, ex infirmo inquam semine, infirmo, ex ualida uero genitura, ualido nato homine. Quibus accedit quod &in liberis quoque non raro eas, quę &pa rentibus aegritudines uel uitiosae corporis notae insunt, obseruamus, quae geniturae uitio in ipsos transisse omni no credimus. His itaque certò constitutis de genitalis semi nis origine atque materia haec praemisisse sufficiat.