Latin
2.2.13 to 2.2.14
Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis 2.2.13-14
Unproofread scanNot analysed yet
postremo de ordine et disciplina ecclesiastica, de debita magistratibus obedientia agit; et porrecta regi ecclesiarum Gallicarum consessione; euius capita examinari supplex petebat; finem fecit. vix desierat; cum Turnonius indignatione tumens voce prae ira tremula regem compellat; et contra animi sententiam antistites, qui huc adsunt, fecisse, atque adeo suis conscientiis vim attulisse dicit; cum in hunc congressum descenderint, et vt noui Euangelistae, sic Protestanteis vocabat, audirentur, consenserint; verum id enixae ipsius voluntati dedisse et de expresso regiae maiestatis mandato huc venisse. iam antea prouidisse, fore vt si audirentur, multa indigna et in Deum contumeliosa effutirent, quae regis ipsius aureis ac piorum omnium offenderent, ideoque ab initio intercessisse, ne rex huic cetui interesset. proinde nunc maiestatem regiam orare, vt iis, quae modo dicta sunt, minime fidem habeat, sed tantisper suum iudicium sustineat, nec falsis eorum opinionibus animum suum praeoccupari patiatur, donec aliter sit ab antistitibus demonstratum; tunc enim intellecturum regem vniuersumque consessum, quodnam sit inter veritatem ac mendacium discrimen. petere igitur diem ad respondendum. orare interim regem, vt maiorum vestigiis in religione insistat. postremo subiecit, nisi regis atque ipsius mandatorum rationem habuissent, antistites ad horrenda et abominanda illa verba, quae modo pronunciata essent, fuisse consurrecturos, neque passuros sermonem vlterius produci. quib. vltimis verbis perculsa Regina, nihil hac in re nisi rite factum respondit, ex principum et sacri consistorij atque adeo Senatus Parisiensis sententia; non id agi, vt quicquam in pietate mutetur aut innouetur, sed vt turbae propter religionis controuersias exortae componantur, et qui a maiorum pietate deflexerunt, amice in viam reuocentur. quod vt legitime et idonea ratione fiat, ad ipsorum prudentiam pertinere. cum Beza in dissertatione de coenae mysterio pergeret, eo vsque disputationis calore prouectus fuerat, vt licet fateretur in perceptione cunctos fideleis participare corpori et sanguini Christi modo ineffabili, perinde atque sacramenta ipsa oculis vident manu tangunt et ori admouent;