Latin
2.2.15 to 2.2.17
Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis 2.2.15-17
Unproofread scanNot analysed yet
tamen affirmabat, si ad spatia locorum respiceretur, vti necesse esse aiebat, cum de praesentia corporis et de ipsius humanitate distincte considerata agitur, corpus Christi tantum a pane et vino abesse, quantum altissimum caelum a terra distat. id non sine astantium fremitu auditum, et ad ea verba excanduit Turnonius. itaque Beza postea ad Reginam scripsit, et dolere sibi admodum testatur, quod cum de coenae mysterio coram rege et ipsa ageret, angustia temporis exclusus sententiam suam pluribus non explicauerit: audire se quosdam id quod ab ipso nuper dictum sit, ira interpretari, quasi Christum a coena abesse asseruerit, quod impium esset et in Deum contumeliosum, cum fateatur tremendum hoc mysterium a Dei filio institutum, vt magis ac magis participes efficiamur substantiae veri sui corporis et veri sui sanguinis, atque ea ratione cum ipso arctius vniamur et coalescamus in vitam aeternam. itaque vt iis satisfaciat, hoc asserere, Deum quidem vere in coena adesse, sed non propterea eius corpus, quod in coelo sit loco et spatio circumscriptum, cum pane coniungi; ita sentire B. Augustinum cum dicit Christum, quatenus Deus est, vbique esse, quatenus homo, in coelo; et Vigilium episcopum Tridentinum, qui OIO amplius abhinc annis contra Eutychem scripsit, his verbis; Vnicus filius Dei, qui etiam factus est homo, vno loco continetur, quod ad carnis naturam attinet; nec vllo loco continetur, quod ad naturam diuinitatis. re interea vtrinque inter praesules ac theologos varie disceptata placuit, vt ad duo tantum capita responderetur, de ecclesia nimirum et de coena, repudiata quorundam sententia, qui censebant confessionem fidei perscribendam et Protestantium pastoribus offerendam esse; cui si subscribere recusarent, tum sententia in ipsos tanquam haereticos sine alia disceptatione continuo ferretur, atque ita colloquium solueretur. igitur colloquium ad XVI Kal. VIIIbr. instauratur, cui rursus eodem loco Rex, Regina, Nauarrus ac ceteri, sed minore turba, interfuere. vbi Lotaringus longa et diu ante meditata oratione egit, quae sibi ne periret, congressum illum adeo contra Turnonij ac plurium theologorum sententiam exoptauerat. in ea de obsequio, quod regi debetur, praefatus, quia a Protestantibus petitum fuerat, vt rex colloquio praeesset, et ab Hospitalio dictum, Constantinum Nicaeno concilio praefuisse, regem membrum non caput ecclesiae esse dicit, cuius tuendae curam praecipuam gerere debeat; ceterum in iis rebus, quae ad doctrinam pertinent, ipsi ecclesiae et eius ministris subiacere: nam et scripturae testimonio et vsu in vetere ecclesia recepto constare, imperatores in caussa fidei episcoporum iurisdictioni, non contra, subiectos esse. se pariter et eos, quorum nomine verba faciat, ad Pontificem et S.