Latin
2.2.91 to 2.2.93
Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis 2.2.91-93
Unproofread scanNot analysed yet
et haec Iacobi sententia erat, qui reginam omnia domi pacata reperturam pollicebatur; et Guisiani auunculi in eam partem proniores erant, qui reginam absentem magis in sua potestate futuram arbitrabantur, sperabantque eius matrimonij spe vicinis principibus ostentata, se multorum amicitias complexuros, atque interea vnum e suis rebus in regno administrandis praefuturum. regina vero, quamquam non ita diu regno assueuisset, tamen moleste ferebat se in ordinem cogi, et prouidebat, si in Gallia maneret, se in ea aula, in qua principem locum tenuisset, deinceps viliorem futuram. itaque statim Iacobum fratrem in Scotiam remittit, diemque certum praefinit, ad quem expectari vellet. commode incidit reditus Iacobi in tempus, quo AEgidius Noallius Burdigalensis senator a rege missus in Scotiam venit, qui quod post publici conuentûs finem venisset, reiectus fuerat in proximum concilium ad XII Kal. Iunias indictum. nam diplomate allato, quo regina proceribus conuentus habendi, et statuendi, quae e rep. essent, ius faciebat, legatus auditus est. cuius haec praecipua mandata erant, vt vetus cum Gallis foedus renouaretur, nouum cum Anglis solueretur, sacerdotes bonorum possessione, vnde deiecti erant, restituerentur. ad ea minus amice responsum, adhuc iritatis ob recens bellum animis, quo nostros libertatem suam opprimere tentasse querebantur; tamen quod ad Gallicum foedus attinet, se non recusare demonstrant, quippe cuius violati minime sibi conscij sint, de Anglicano soluendo spe omnino praecisa; ad quod seruandum recenti beneficio obstricti sint. verum ad caput, quo sacerdotum restitutionem petebat, omnium acerbissime responsum fuit; nempe eorum, quos ille sacerdotes appellaret, neque se munus vllum aut vsum in ecclesia agnoscere: et ne verba effectu carerent, facto decreto in eodem conuentu de demoliendis passim coenobiis, statim mittuntur in omneis regni partes, qui imperata facerent, antequam regina adueniret, qua conscia regem ea petiisse coniectabant: nec dubitabant, si res adhuc post eius ad regnum aduentum integrae forent, quin eadem de re rursus querella institueretur; at euersis semel eorum domiciliis, quos omnino regno exterminare in animo habebant, in posterum frustra querellam fore. id admodum aegre tulit regina, clam se et inter familiareis, vbi domum venisset, Mariae Anglorum reginae exemplum imitaturam interminata; sed presso ad praesens dolore eius vltionem in commodius tempus distulit. igitur ad profectionem comparatis quae necessaria erant e Campania atque adeo Lotaringia Lutetiam venit, cum rex in Sangermano suburbio esset. inde regem comitata Germani fanum vsque petito ab eo ac Regina comeatu in regnum reuertitur. Guisius magno comitatu ac reliqui familiae proceres abeuntem Caletum vsque prosecuti sunt. Caleto soluentem Ellebouius marchio et Franciscus Franciae prior in Scotiam vsque comitati sunt.