Latin
2.2.94 to 2.2.95
Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis 2.2.94-95
Unproofread scanNot analysed yet
discedenti reginae consilium dederat Lotaringus Cardinalis, vt supellectilem mundumque muliebrem magni pretij, quem in Gallia lucrifecerat, velut in alium orbem transitura apud se deponeret, donec de sui itineris euentu fortuna statuisset: verum illa, quae auunculi ingenium probe nosset, argute respondit, cum se maris periculo committeret, non videre, cur mundo magis quam sibi caueret. missus et fuerat in Angliam ad Elisabethae reginae voluntatem explorandam Henricus Clutinius Osellius, quod de classe ab Anglis instructa fama percrebuisset. is vero honorifice exceptus ac statim remissus Scotae refert, si per Angliam transire vellet, nullum eius officium desideraturam, idque Anglam pro summo beneficio habituram; sin congressum declinaret contumeliae loco accepturam. nihilominus omissa Anglia recta in Scotiam iter tenuit, caligine statim, vbi Caleto soluit, oborta, quae triremeis in altum euectas eo vsque secuta est, donec ad XII Kal. VIIbr. applicuerunt. huc concursu ex cunctis regni partibus facto partim aduentum et incolumitatem gratulantium, partim ex iis, qui officia sua erga absentem commemoraturi et gratiam eius occupaturi venerant, partim vt ex publico noui regni spectaculo augurium de rebus futuris captarent. et nemo erat, qui quamuis varie animo affectus, ex reginae adolescentis excellenti forma et ingenij elegantia praeditae aspectu non fortunam eius ex aequo admiratione simul et commiseratione prosequeretur. quippe illa inter saeuissimas bellorum tempestates, patre intra sextum quam nata erat diem orbata, et antequam sensum malorum habere posset, omnibus seditionum domesticarum periculis exposita, dein patria relicta in exterum regnum asportata, vixque in itinere a fluctuum violentia seruata, post inatrimonio quidem perillustri aucta, sed ostentato magis quam exhibito gaudio extinctis momento fere matre lectissima femina, cuius summa diligentia educata fuerat, et viro rege potentissimo, in luctum et orbitatem reiecta, nouo, in quod venerat, regno amisso, et vetere, ex quo discesserat, turbato et incerto, magnum iam in ea aetate inter saeuitiem blanditiasque iocantis fortunae instar erat.