Latin
2.3.39 to 2.3.40
Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis 2.3.39-40
Unproofread scanNot analysed yet
eadem, qua Condaei protestatio die Aureliani euulgata est, hoc est, VII Eid. April. Lutetiae promulgatum edictum fuit, quo rex ac Regina declarabant, sparsum de sua captiuitate rumorem falsum esse, et a Condaeo colorem turbulentis consiliis suis quaerente calumniose confictum; se vero sponte non coactos Lutetiam venisse, vt de motibus componendis consultarent, et idonea ad id remedia adhiberentur. triduo post atque eodem die, quo Condaei et sociorum foedus Aureliani publicatum est, cum metu suspicionibus aucto nihil a Protestantibus pacati expectaretur, vt omnis illis tumultuandi occasio praecideretur, ex Reginae, Nauarri, Borbonij et Guisij cardinalis, Guisij ducis, Momorantij M. E. et Aumalij consilio, Hospitalio, Santandreano, Brissaco, et Momorantio F. equitum tribunis praesentibus, alterum diploma emittitur, non ad curiam, sed ad praetores seu praefectos et eorum legatos, qui curiae subsunt, directum, quo Ianuarij edictum denuo confirmatur, sancita rursus praeteritorum obliuione, quorum aut religionis caussa cuiquam molestiam aut periculum creari prohibetur; publice itidem coetus vbique habendi ac concionandi Protestantibus libertate concessa, praeterquam Lutetiae, in qua et suburbijs eius et intra banleucam, quam vocant, coetus fieri aut sacramenta alio, quam recepto antiquitus ritu, celebrare vetatur, missus fuerat antea a Regina ad Germaniae principes, Iacobus Angeneus Rambulietus, vt de concilij Tridenti proxime celebrandi rationibus ageret, is literarum et rationum exemplum Volfango comiti Palatino Neoburgi ad Danubium misit prid. Eid. April. et eum ad negotium de religionis emendatione grauiter capessendum hortatus est. eodem tempore Agendici Senonum immanis laniena Protestantium edita, instigante AEmaro caussarum capitalium quaesitore, nec inscio, vti creditum est, cardinali Guisio ciuitatis archiepiscopo qui Vassiacenae seditioni interfuisse ad maiorem inuidiam arguebatur. fama sparsa, Protestanteis de templis inuadendis ac diripiendis clandestinum consilium inijsse, ab efferata plebe centum amplius omnis condicionis ac sexus crudeliter occisi, aut Igonna fluuio, qui vrbem alluit, demersi.