Latin
2.3.41 to 2.3.42
Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis 2.3.41-42
Unproofread scanNot analysed yet
multorum item aedes direptae, templo, quo extra vrbem conueniebant, solo aequato, et vineis circum stirpitus auulsis. ea de re Condaeus datis ad Reginam literis XIII Kalend. Maij acerbissime conquestus est. verum cum cottidie multa huiusmodi saeuitiae Protestantium in catholicos exempla ex varijs regni prouincijs vndique afferrentur, in praesens id dissimulatione transmissum est, paribus delictis veluti mutua compensatione dissolutis. nam eodem tempore pleraeque toto regno vrbes a Protestantibus occupatae sunt, quod citra sanguinem ac compluribus locis templorum profanationem vix fieri potuit, quantumuis eorum duces moderate se initio gererent. cum vero Condaeus ex Friderici Palatini VIIviri literis didicisset, in Germania plerosque ac praecipue catholicos aliter atque aliter sumptorum in Gallia armorum caussam interpretari, ad Ferdinandum imperatorem XII Kalend. Maij scribit, et explicata nuper exortorum per regnum tumultuum caussa, eorumque culpa in Guisianos tanquam auctores reiecta regem reginamque in miseram captiuitatem ab ipsis abductos esse, et ad eos in libertatem asserendos sumpta arma dicit; tum vt rerum gestarum seriem ex prolixiore et accuratiore de ijs scripto cognoscat, enixe rogat, et regij nominis vindicibus aequum se ac propitium in posterum praebeat. ita rem Caesarea maiestate familiaeque Austriacae splendore dignissimam facturum. Rotomagum XVIIKal. Maij ab ijs, qui in vrbe nouae religioni operam dabant sine tumultu sere occupa tum fuerat, eoque mox a Rege Henricus Robertus Marcianus Bullionij dux et prouinciae praeses a Nauarro missus fuerat, qui cum oppidanos arma deponere regis nomine iussisset, illi responso literis mandato imperium illuserunt. eo scripto arma sibi sumpta profitebantur, vt se ab eorum, qui regem captiuum tenebant, et edicta in gratiam Protestantium facta violabant, violentia et iniquitate defenderent; scire ipsos quid Clerius et Osobostus Guisianorum emissarij contra se agitent, quid Ioannes Tuttauilla Villabonius, qui eos, qui Aurelianum ad Condaeum vnicum maiestatis regiae ac denique libertatis regiae patronum confugiunt, tanquam perduelleis nuper oratione ad populum habita peracerbe insectatus est.