Latin
2.3.78 to 2.3.80
Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis 2.3.78-80
Unproofread scanNot analysed yet
quod cum illi facere hucusque recusarint, et peruicaci ambitione sua regnum in periculum adducere, quam de suis cupiditatibus aliquid decidere, et tranquillitati publicae condonare maluerint, reliquum esse vt ipse ex, necessitate consilium sibi tutum, regi regnoque salutare sumat, Regina vero pro sua prudentia et auctoritate, quam in hoc regno obtinet, praesenti discrimini occurrat. scribit et ad Nauarrum frattem biduo post, et grauiter cum eo expostulat, quod deserta regis Reginae ac regni caussa, et sepulta iniuriarum a Guisianis acceptarum memoria pro ipsis contra proprium sanguinem, potiusquam aduersus ipsos in iusta caussa beellum suscipiat. postremo de obedientia, quam ipsi debet, et semper praestiterit, ac porro praestiturus sit, suo et sociorum nomine protestatur. eodem die et ad Reginam per Renatum Faginum Vigeanum dat literas, quibus ad auertendum iam praesens periculum atque adeo carnificinam, Reginam rogabat, vt auctoritatem suam interponeret, et ambitiosorum hominum, qui publicam salutem priuatis odiis ac cupiditatibus posthaberent, nefarios conatus anteuerteret: nec committeret, vt ei olim exprobretur, ignauia sua factum esse, vt dum quatuor aut quinque hominum offensionem veretur, omnium Galliae ordinum odium incurrerit, et praepostera prudentia vniuersi regni perniciem accelerauerit. pridie quam eae scriptae sunt, missus Stampis a Regina IIIvirorum instigatu Florimundus Robertetus Fraxineus a secretis epistolis cum mandatis Catharinae et Antonij manu subscriptis, quibus iubebatur Condaeus et socij, qui Aureliani erant, ab armis discedere, et oppida arces vrbes occupatas restituere; quo facto Guisius, Momorantius et Santandreanus mox aula discessuri sint, et domum quisque suam suam profecturi, sicuti iam ante V Non. Maij scripto publicato promiserint; remanentibus bellicis viribus penes Nauarrum qui quas velit et expedire cognouerit, ex Condaei copiis retenturus sit ad pacandum regnum et omneis ad obedientiam, quae regi debetur, praestandam cogendos: fide data, si quidem mandatis pareatur, praeteritorum memoria inducta nemini futurum fraudi propter religionem hactenus arma sumpsisse, nec vim porro conscientiis allatum iri, aut cuiusquam siue vitam, siue bona ob religionis caussam periclitatura. missi et Franciscus Vetusvilla E. T. et Villarius comes, qui cum Condaeo agerent. Condaeus ad haec, agere se gratias Regi Reginaeque, ait, quod de suorum salute ac securitate sollicitos se esse demonstrent, eorumque operam regno vtilem ac necessariam hoc tempore agnoscant, videri autem his rationibus posse caueri, si Rex, Reginaque in eam libertatem auctoritatemque restituantur, in qua erant, antequam Guisius in aulam veniret, edictum Ianuarij nuper conditum sine exceptione per totum regnum locum haberet, et nonnullis locis, vbi a plebis furore seditionis metus esset, intra vrbes templorum construendorum facultas concedatur, sicuti a regni comitiis postulatum fuit;