Latin
2.3.81 to 2.3.83
Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis 2.3.81-83
Unproofread scanNot analysed yet
tota Guisianorum familia, Momorantius, et Santandreanus aula abstineant, vsque dum Rex ad maiorem aetatem peruenerit, nullamque interea regiae administrationis partem attingant. cuncta regij consistorij decreta, postquam Guisius in aulam venit, vt vi extorta et vitio facta, irrita habeantur. Ferrariensis cardinalis Pontificis legatus Guisianorum affinis et incendiorum in regno excitatorum fomes quamprimum Romam se recipiat, Pontificique significet, si vel Lugdunum aut Auenionem vel Vesontionem indicat liberum consilium, sicuti nuper a rege postulatum fuit, ipsos paratos esse petita a rege venia eo accedere. nec vero petere, vt sibi praeteritorum ratione gratia fiat, quippe qui non contra regem, sed pro rege arma sumpserint, seque potius honore ac praemio dignos, quam venia egere existiment. quod vt rex, cum ad prouectiorem aetatem peruenerit, aliquando intelligere possit, postulare, vt Condaei et IIIvirorum scripta ac responsa in publicos curiarum supremarum commentarios referantur. nec vero necesse esse, vt vllae bellicae vires teneantur; nam pacem habiturum regnum, simul ac IIIviri, qui soli bellum ac tumultus in Gallia alant, arma deposuerint. vrbes vero, quas praesidiis suis firmauerunt, regium nomen agnoscere, et porro semper agnituras esse; in alendis proinde exercitibus labori ac sumptibus parci debere, nec opus esse, vt externa auxilia a IIIviris accersantur: neque enim id se probare posse, sed cupere, vt Caesar, imperij principes, Rex Hispaniae, Anglorum ac Scotorum Reginae, Sabaudiae dux, Resp. Veneta, et Heluetij rogati interueniant, et ad maiorem istarum condicionum firmitatem satisdent, fideiubeantque. de quibus omnibus Condaeus mox literas ad Palatinum VIIvirum dedit XVI Kal. Vtil. quibus eum rogat, vt tam iustae caussae patrocinium suscipiat, et cum se occasio offerat, auctoritate etiam sua et opibus tueatur. ita cum scriptis responsisque vltro citroque missis exasperati potius quam mitigati essent vtrinque animi, tandem ad apertum bellum deuentum est. IIIviri Regis, Reginae ac Nauarri nomine, regni opibus, populi fauore, Senatus Parisiensis auctoritate praecipue nitebantur. Condaeus militaribus copiis et nobilitate, praestabat, quae seu Protestantium doctrinae addicta, aut male in Guisianos affecta, aut denique clam a Regina sollicitata ad ipsum se magno numero aggregauerat. atque adeo robore et animorum alacritate Protestantes potiores erant. Grammontanus Vasconicis, Ioannes Roanus ex Allobrogibus et Septimania collectis, Andelotus, penes quem praeterea summum erat peditatus imperium, Francicis copiis praeerat. magna inter eos modestia et disciplina exacta initio seruabatur: nam Pastoribus per cohortes distributis cottidie statis horis ad preces conueniebant, et mane ac vespere, cum excubiae disponebantur, sollemnes preces concipiebantur.