Latin
2.4.30 to 2.4.31
Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis 2.4.30-31
Unproofread scanNot analysed yet
alij contradicebant, adhuc esse in vrbe duas Prouincialium et Vasconum legiones, quae plus III OIO peditum efficerent, praeterea IO C scilicet milites ex Iuoei reliquiis, CCCC item circiter ex nobilitate delecta equites, praeter eos, qui in vrbe armis ferendis apti essent. eum numerum ad VII OIO amplius excurrere, contra quem impares essent regis copiae praesertim cum eas diuidi necesse esset. ad haec frustra incipi tantam obsidionem nisi prouisis prius ad eam rebus necessariis, videlicet pulueris tormentarij C OIO libris, XII OIO ferrearum pilarum, et II OIO fossorum, quae omnia, quantumvis diligentiae adhibeantur, vix ante mensem praeparari possent: verum instare aliud, quod confectu facillimum non minorem in praesens vtilitatem allaturum esset, nimirum Rotomagi recuperationem, antequam Angli maiore numero eo confluant, et coactis in eo ingentibus copiis se latius, quo volent, inde effundant. hoc alterum brachium esse, quod primo quoque die incidi expediret. nec vero de Andeloti auxiliaribus copiis multum laborandum esse, ad quas intercipiendas OIO IO equites et IIII OIO pedites, praesertim accedente vrbium, fluuiorum et locorum fauore satis superque futuri sunt: quo facto et expugnato interea Rotomago dein totum robur contra Aurelianum vertendum et memorabili obsidione vrbem eingendam, eamque aut vi aperta, aut cuneis ac suffossione, aut denique exstructis ad aditus munitionibus postremo expugnandam esse. haec sententia vt potior tenuit, et ita censet Fr. Lanouius in commentariis, qui et Colinium dicere solitum refert, vrbem quae ad eruptiones vna vice ni III OIO armatos emittere possit, eam nec accessu facilem esse, et vix ad eam admoueri tormenta posse, idque nobilibus Patauij in Venetis et Diuioduri in Mediomatricibus exemplis conuinci, in quarum vrbium obsidionibus Maximilianus et eius nepos Carolus duo maximi nominis imperatores damnum simul cum dedecore iunctum accepissent.