Latin
2.4.32 to 2.4.34
Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis 2.4.32-34
Unproofread scanNot analysed yet
igitur Auarico tandem castra mouent III Eid. VIIbr. ,praemissis Rotomagum versus copiis, de cuius obsidione antequam dicimus, quae in ceteris regni prouinciis gesta interea sunt explicabimus. Meldorum ciuitas in Briae comitatu praecipua est, in ea plerique iam ab illo tempore quo Gulielmus Briçonetus Gulielmi cardinalis F. in ea ciuitate episcopus fuerat, et Iacobi Fabri Stapulensis, qui etiam ante Budaeum litteris in Gallia renascentibus facem praetulit, opera vsus ecclesiae emendandae curam susceperat, Protestantium doctrinae addicti erant, qui Ianuarij edicti fauore freti publice conueniebant, et ita ab anni initio satis pacate vixerant, donec gliscente lasciuia iam toto regno crebrescentibus motibus et post lasciuiam etiam audacia, a concitata plebe imagines passim per templa deiectae sunt, exeunte Iunio; quod vbi Lutetiae cognitum est, statim in curia Parisiensi S. C. conditur prid. Kal. Vtil. ,quo seditiosi tanquam perduelles armis vbique persequendi deuouentur. decretum illud mox alterum secutum est III Eid. Vtil. ,quo pastores, diaconi et alij huiusmodi homines ad mortem damnabantur, cui illi anuarij edictum opponentes, quo minus locum haberet, intercessere. itaque cum non parerent, et contra insolenter multa agerent, Lutetia mittitur Ioachimus Monlucius Liussius Bl. Monlucij frater cum armata sed exigua manu, et a Protestantibus resistere non ausis intra vrbem acceptus VIII Kal. VItil. sacerdotes inde deiectos et vsum sacrorum postridie restituit. aliquanto post VIII Eid. VItil. arma omnia in publicas aedeis comportare imperat; et imperio quidem plerique paruere, qui recusauerunt, ad CCCC circiter armati vrbe exierunt, Bertunensi ductore delecto, vt se Porciano principi coniungerent: quaspe falsi cum huc illuc palantes dilaberentur, a rusticis singuli fere carpti et occisi sunt, vix ex eo numero XL superstitibus qui incolumes Aurelianum peruenerunt. Liussio postea successit Christophorus Vrsinus Capella, quo praeside mitius cum reliquiis Protestantium in vrbe actum est. mox missus Claudius Gufierius Bosij marchio Franciae hipparchus XI kal. VIIIbr. qui magnum forum, locum tota ea regione spectaculo dignissimum, demolitus est, portis fori deiectis. nec multo post ductoribus hominibus ex plebe Parisiensi II cohortes vndique ex ganeonibus collectae superuenere, quae nullo non genere insolentiae lasciuiam Protestantium in frangendis statuis et templis profanandis vlti sunt. multae feminae per vim in templa tractae, infantes denuo sacro lauacro abluti, et coniugati rursus coacti matrimonia iam contracta nouo coram sacerdotibus ritu firmare. Catalauni minus saeuitum est, duobus tantum, quod seditionem in vrbe excitare conati essent laqueo suspensis. in Tricassibus et pacata omnia fuere, quandiu Io. Antonius Caraciolus ciuitatis episcopus, ibi fuit, qui postquam inde discedere coactus se ad Condaeum recepit, in eius locum missus, VIII Eid.