Latin
2.4.38 to 2.4.39
Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis 2.4.38-39
Unproofread scanNot analysed yet
sed admotis tormentis cum deiecta turre in cellis tantum subterraneis receptus esset, postremo deditio fit, feminaeque primum eductae et omni mundo spoliatae, nec preterea quidquam indigni passae sunt: ipse vero Sanstephanus, quasi a Niuernio arcesseretur, cum in conspectum venisset, a milite furente cum fratribus et XV circiter aliis praeter fidem datam pugionibus confossus est. aliquanto post XIII Kal. Xbr. dux Luneburgicus, is, qui cum Guisio in Ambianensibus castris iurgatus, ob idque in Bastiliam Lutetiae conclusus fuerat, cum XVIII nec amplius comitibus Ramerullum inter Tricasseis et Vitricum Francicum cum venisset, vt inde ad Condaeum Aurelianum transiret, a Iacobo Claromontano Ambosio Bussio, qui eius iter obseruabat, in hospitij, ad quod diuerterat, cubiculo oppressus amissis VI ex suis ipse multis vulneribus sauciatus est, ex quibus, Catalaunum lectica delatus, paucis post diebus decessit. Ceriserij item, Colurij, et Villanouae, quae Raguierij Esternaei arx est, multa insolenter a discursante rustica plebe et milite patrata, interdum repressis ab aduersaria factione eius conatibus, atque a Cormononclio et Betencurio imprimis, qui multos ex iis occidere. Ceanum in Otha silua oppidum est, VII a Tricassibus leucis dissitum, quo cum rustica plebs IX Kal. VIIbr. irrupisset, multa inibi crudeliter acta, caede, incendio, ac direptionibus. verum Semidus cum delecta manu, qui Porcianum principem Argentinam ad auxiliareis copias adducendas tendentem assequi non potuerat Cermosium situ firmum vicum XVI Kal. VIIbr. mox occupat, vt discurrentium impetus refrenaret, in eoque obsessus a II OIO amplius rusticis cum animose restitisset, multosque ex iis occidisset, Porciano ex Germania cum copiis redeunti se cum suis coniunxit. Autisiodori et multa a nauiculariis, quo genere hominum vt plurimum fero et sanguinis auido vrbs ea abundat, patrata, Borgantio quodam causidico, et carcerum publicorum custode instigantibus, cumque etiam per agros eorum rabies se effunderet, ab Auignallo ex nobilitate vicina homine strenuo aliquoties male accepti sunt.